utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05870041

Charter
Charter Number: 05870041
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1179
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus Rex Angliae [] Archiepiscopis [] salutem Sciatis me reddidisse et hac carta mea confirmasse Deo et S Albano et S Oswino et abbati et monachis Sancti Albani qui apud Tynemutham morantur terram illam quam ceperam in manu mea propter fugam Aedgari in Scotiam et werram regis Scotiae scilicet Egleuingeham et Bewicke et Lilleburn cum suis pertinentiis quam idem Aedgar tenuerat de Abbate Sancti Albani et de monachis suis de Tynemutha in vita sua ad firmam quod inquirendum fuit per liberos homines de visneto per praeceptum meum et recognitum quod erat eorum escaetum et dominicum Concessi praeterea et hac carta mea confirmavi hoc quod abbas et conventus de S Albano providerunt et statuerunt de ecclesiis suis de Eglevingeham et de Apeltona praedictae ad usus hospitum in perpetuum sicut carta Abbatis et capituli testatur Testibus R[icardo] Wintoniensi et G[alfrido] Elyensi episcopis Richardo de Lucy Willielmo filio Audel [] dapifero Aluredo de S Martino Roberto Marmyon Hugone de Cressy Randulpho de Glanville Roberto de Stuteville apud Gaititonam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter