utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05870047

Charter
Charter Number: 05870047
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1174 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sanctae matris ecclesiae filiis praesentibus et futuris Germanus Prior et totus Dunelmensis ecclesiae Conventus salutem Ad publicam volumus notitiam pervenire quod cum inter nos et monasterium Sancti Albani super ecclesia de Thinemutha quam nobis de antiquo jure competere dicebamus controversia [] nos de assensu et auctoritate venerabilis patris nostri Hugonis Dei gratia Dunelmensis episcopi acceptis ab abbate et fratribus Sancti Albani ecclesiis de Biwelle et de Edulingeham praedicte lite et repetitioni ecclesiae de Thinemutha in perpetuum renuntiavimus ut ignoscitur hec transactio inviolabile robur optineat praenominatam ecclesiam de Thynemutha cum omnibus pertinentiis suis monasterio Sancti Albani jure perpetuo possidendam concessimus et praesentis scripti testimonio confirmavimus Hiis testibus Germano priore Dunelm Burchardo et Willielmo Archidiaconum Simone camerario Magistro Ricardo de Coldingham Henrico dapifero
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter