utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05870048

Charter
Charter Number: 05870048
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Ricardus Dei gratia Rex Angliae Dux Normanniae Aquitaniae et Comes Andegaviae Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Justiciariis Vicecomitibus Ministris et omnibus fidelibus Francis et Anglis in omnibus comitatibus in quibus sanctus Albanus Martir terras habet amicabiliter salutem Notum facimus vobis nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse Deo et ecclesiae Sancti Oswini de Tynemutha et monachis Sancti Albani ibidem Deo servientibus et omnes terras suas et omnes homines suos et omnes possessiones suas videlicet villam de Tynemuth cum omnibus pertinentiis suis Setonam et Prestonam et Chertonam et aliam Chertonam Mullintonam Hwytelegam Erdesdonam Bacwrth et aliam Bacwrth Sighal Mortonam Bybeset Discentonam et aliam Discentonam Wlsinton Bewic Egulingeham Lilleburne Ambelle Haukeslowep Alliswyk Wylum Walteden et dimidiam villam de Copun Carlesbury et Mortona in Haliwerkesfolk Hilsho et terram de Rolie et Danum Hec omnia concessimus dictis monachis in redditibus et homagiis in pratis et pascuis et nemoribus et turbariis et similiter aliis rebus ad jam dictas villas et terras pertinentibus cum saca et soca over stronde et streame on wode et felde tol et theam et grithbreche hamsoka et pecunia quae pertinet ad murdrum forestall Danegeld infangenethef utfangenethef flemenefyrmthe blodwytha wrec et Cornagio ut habeant super omnes terras suas et super omnes homines suos ubicumque fuerint infra Burgum et extra in tantum et tam plene sicut proprii ministri nostri exquirere deberent ad opus nostrum Preterea concessimus eis ecclesiam de Tynemuthe et de Wodhorne et de Waltone et de Bolum et de Bewic et de Egulingeham et de Herteburne et de Cunesclive cum capellis et omnibus aliis rebus ad easdem ecclesias pertinentibus Concessimus eciam eis Hertford super Blytham et decimas de Hertenes et decimas de Middletone super Teisam et decimas de Colebruge et Robery et de Werkwrth et de Wlloure et de Neuburne et omnia molendina sua cum predictis libertatibus possidenda Et nolumus ut aliquis hominum nec Francus nec Anglus de terris eorum neque de hominibus eorum ullo modo se intromittat nisi ipsi et ministri sui quibus ipsi committere voluerint Et quomodo concessimus Deo et ecclesiae Oswini de Tynemuthe et monachis Sancti Albani ibidem Deo servientibus pro redemptione animae nostri et parentum nostrorum omnes libertates et liberas consuetudines quas regia potestas liberiores alicui ecclesiae conferre potest Prohibemus super forisfacturam nostram ne aliquis eas aliquo modo infringere praesumat Prohibemus eciam ne in ipsorum terris vel domibus minister dapifer scilicet vel pincerna camerarius dispensator janitor vel prsepositus contra ipsorum voluntatem et assensum tempore nostro aut successorum nostrorum per manus alicujus Principis vel justiciis quocumque tempore ponatur Teste Baldewino Cantuariensi Archiepiscopo Galfrido Eboracensi electo Hugone Dunelmensi Episcopo Willielmo Marescallo Data per manum Willielmi de Longo Campo Cancellarii nostri Eliensi electi xxviij die Decembris anno regni nostri primo apud Cant []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter