utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05870052

Charter
Charter Number: 05870052
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1209 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus videntibus vel audientibus has literas tam futuris quam praesentibus Radulfus dictus Prior de Tynemuthe et ejusdem loci conventus salutem Noverit universitas vestra nos concessisse et dedisse et hac praesenti carta confirmasse Willielmo Sellario de Novo castello et haeredibus suis medietatem illius piscariae cum pertinentiis in Tyna quae vocatur Accusyare quam Henricus de Bulmer nobis in puram eleemosinam dedit et carta sua confirmavit habendam et tenendam in feodo et haereditate sibi et haeredibus suis de nobis et successoribus nostris libere solute honorifice et quiete reddendo annuatim unam libram cerae ad festum S Oswini in Augusto pro omnibus serviciis et consuetudinibus et pro omnibus exactionibus et querelis Hiis testibus Radulpho de Gawgi Jordano Hayrun Gervasio de Bontrer Willielmo de Bec Waltero Grafhard Gilberto de la Vale Radulfo de Witelithe Gilberto de Hoghill Daniele filio Nicolai Reginaldo filio Leuwini Malyero Swano nepote Granteri Thoma de Carleolo Arnaldo de Horneby Roberto aurifabro Johanne cum barba Nicolao Scot Ricardo nigro Hugone clerico Thoraldo Widone et aliis multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter