utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05870064

Charter
Charter Number: 05870064
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1253
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Henricus Dei gratia rex Anglia [] archiepiscopis [] salutem Sciatis nos concessisse et hac charta nostra confirmasse dilectis nobis in Christo Abbati et conventui de S Albano quod ipsi et successores sui in perpetuum habeant unum mercatum singulis septimanis per diem Jovis apud manerium suum de Bewik in Comitatu Northumbria nisi mercatum illud sit ad nocumentum vicinorum mercatorum quare volumus et firmiter praecipimus pro nobis et heredibus nostris quod ipsi Abbas et conventus de S Albano et successores sui in perpetuum habeant unum mercatum singulis septimanis per diem Jovis apud manerium suum de Bewik in comitata Northumbria cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad hujusmodi mercatum pertinentibus nisi mercatum illud sit ad nocumentum vicinorum mercatorum sicut praedictum est Hiis testibus Rad filio Nicholai Johanne Mansell praeposito Beverlacensi magistro W de Kilkenni archidiacono Coventrensi Bertramo de Crioll Johanne de Grey Johanne de Lessington Umberto Pugeis Rogero de Lokington Roberto le Norreis et aliis Data per manum nostram apud Windeshore vicesimo primo die Januarii anno regni nostri tricesimo septimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter