utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05870073

Charter
Charter Number: 05870073
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Complaint
Date: 1216 - 1272
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus Dei gratia [] Dunelmensi episcopo salutem Non possumus non mirari superi eo quod cum semel et secundo vos affectione plena rogaverimus ut a vexatione dilecti nobis in Christo Prioris de Thinemua desistatis qui sicut nostis sub protectione et defensione nostra militat speciali precibus nostris pro ipso porrectis condescendere minime curavistis nolentes ad animum revocare quod pro honore vestro vobis detulimus in hac parte credentes firmiter et sperantes quod vestrae discretionis benignitas vos ad hoc gratis faciendum induceret quod per legem regni nostri et regiam potestatem vos facere oportebit Ut autem vobis liqueat manifeste quod vobis hucusque in facto isto volumus deferre tertio paternitatis vestrae dilectionem duximus attentius implorandam quatenus intuitu precum nostrarum et ob reverentiam quam Principi vestro debetis impendere averia sive bona dicti Prioris quae contra legem terrae cepistis et detinetis injuste quod per libertates suas quas habet per chartas praedecessorum nostrorum Regum Angliae et maxime per chartam Ricardi regis avunculi nostri aperte poterit comprobari et quibus temporibus praedecessorum nostrorum libere usi fuerunt deliberari absque morae dispendio faciatis scituri pro certo quod nisi infra octavas S Hilarii proximo futures has preces nostras pleno effectui duxeritis mancipandas quantumcumque vobis detulerimus et de jure deferre vellemus nos ex tunc [non obstante libertate vestra cujus praetextu injurias vestras aliis illatas sine correctione regiae dignitatis non debemus nec possumus sustinere] praedicta averia deliberari et damna eidem Priori restitui quae injuriae vestrae occasione sustinuit et de vobis plenam faciamus justitiam exhiberi Teste me ipso []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter