utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05870086

Charter
Charter Number: 05870086
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1271
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Henricus Dei gratia Rex Angliae [] archiepiscopis [] salutem Inspeximus cartam quam dominus Johannes pater noster quondam Rex Angliae fecit Deo et ecclesiae S Oswini de Tynemutha et monachis S Albani ibidem Deo servientibus in haec verba [] Nos autem praedictas donationes concessiones et confirmationes ratas habentes et gratas pariter et omnes alias rationabiles concessiones et donationes post primam coronationem nostram a quibuscunque sibi factas in regno nostro pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est pro salute animae nostrae et animae praedicti patris nostri ac animarum aliorum antecessorum nostrorum concedimus et confirmamus sicut carta praedicta et cartae donatorum suorum quas Priori et conventus ejusdem loci habent rationabiliter testantur Et insuper eis concedimus quod ipsi et homines eorum per totum regnum et potestatem nostram inperpetuum de Muragio sint quieti His testibus venerabili patre W Eboracensi Archiepiscopo Angliae primate Philippo Basset Roberto Aguillon Willielmo de Wyntreshull Stephano de Eddewrth Willielmo Belet Willielmo de Sancto Eremina Nicholao de Crigeho Rogero de Wauton et aliis Datum per manum nostram apud Westmonasterium vicesimo secundo die Aprilis anno regni nostri quinquagesimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter