utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05871065

Charter
Charter Number: 05871065
Cartulary Title: The History of the Monastery Founded at Tynemouth. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Account
Date: 1250 - 1254
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Ecclesia S Albani et cellae ejus et omnia ad eas pertinentias libera sint ab omni tributo sive regis sive episcopi sive comitis ducis vel judicis aut exactoris ab omnibus operibus quae indici solent Nolumus etiam ut alicui nisi tantum Romano Pontifici debeant in aliquo respondere Item prohibemus ne aliquis archiepiscopus sive episcopus in cellis vestris exactiones aliquas audeat facere sive aliquod jus sive episcopale officium exercere praesumat Item in quibus jura Pontificalia non habetis sive capellae vestrae et coemiteria libera sint et ab omni exactione immunia in quibus videlicet ecclesiis vel capitulis liceat vobis sive fratribus vestris presbyteros eligere Ita tamen quod ab ipsis vel Episcoporum vicariis animarum curam sine venalitate suscipiant quibus nimirum presbyteris cum tantum assignaveritis unde victus et vestitus necessaria possint honeste percipere quicquid residuum fuerit liceat vobis in usus proprios convertere Cum vobis et aliis praelatis per apostolica scripta miserimus ut ad subventionem terrae Hierosolymitanae auxilium praeberetis vos sicut accepimus commonitionibus nostris inducti decimam partem reddituum ecclesiae vestrae ac cellarum et hominum vestrorum tam pio operi deputastis de quo charitatem vestram in Domino commendantes tam ratum quam gratum habemus laudabile propositum vestrum auctoritate praesentium sub interminatione anathematis districtius inhibentes ne aliqua ecclesiastica saecularisve persona vos vel ecclesiam vestram hujus tam piae et necessariae actionis praetextu ad id vel simile compellere in posterum audeat nec vos aut ecclesiam vestram vel cellas quomodolibet infestare ne quod absit aliquando inviti subire cogamini quod mera liberalitate et pietatis intuitu noscimini inchoasse Omnibus praelatis per Angliam constitutis [] quia ecclesia beati Albani ad jus et proprietatem beati Petri [] Si personae vel presbyteri in ecclesiis constituti pro temporalibus praedicto Abbati et fratribus respondere noluerint et debitam persolvere pensionem nos eidem Abbati et fratribus plenam concedimus facultatem ut quicquid habent in ecclesiis et capellis quod a se detinent eis sine alicujus contradictione et appellatione possint auferre donec illis de temporalibus respondere et debitam reddere pensionem saltem cogantur inviti Vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu possessiones vobis pia fidelium liberalitate collatae libertates etiam et alia bona a clarae memoriae Rege Richardo et charissimo in Christo filio nostro Johanna Rege Angliae illustrissimo ecclesiae vestrae concessa sicut ea juste et pacifice possidetis et in eorundem authenticis plenus continetur necnon ecclesias et pensiones earum per Metropolitanum et Diocesanum Episcopum literis confirmatas libertates quoque ac immunitates Monasterio sancti Albani pro suis cellis concessas vobis et per vos ecclesiae vestrae cum sit cella Monasterii memorati auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo [] Si quis autem []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter