utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880003

Charter Number: 05880003
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum uisuris uel audituris Robertus filius Roberti de Glapwelle salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra me intuitu pietatis dedisse et hac presenti carta confirmasse deo et ecclesie beate Marie de Derl et canonicis ibidem deo imperpetuum seruientibus unam acram terre cum pertinentiis suis in campo dicte ville uersus Bollesouere ex parte orientis uie inter terras dictorum canonicorum et abuttat super uiam et super Loskes Tenendam et habendam sibi in perpetuum in liberam puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis et libertatibus et asiamentis suis Pro hac autem donatione et confirmatione predicti canonici dederunt mihi pre manibus octo solidos argenti Ego uero Robertus et heredes mei warantizabimus prefatam acram terre cum pertinentiis suis prenominatis canonicis contra omnes homines in perpetuum In huius autem rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Hugone de Glappwall et Radulfo fratre eius Willelmo de Curton Willelmo de Grangia Rogero de Sumerford Willemo de Wheteley et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter