utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880005

Charter Number: 05880005
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Manumission
Date: 1216 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc presens scriptum visuris vel audituris Robertus filius Roberti de Glapwel salutem Noueritis me quietum clamasse Adam filium Rogeri de eadem villa cum tota sequela sua et cum omnibus catallis suis sicut liberum hominem a me et ab heredibus meis Ita quod nec ego nec heredes mei aliquod ius vel clamium in prefatum Adam neque in sequelam suam vel eorum catalla amodo possimus vendicare et bene licet ei dominum habere quemcumque et in quocumque loco ei placuerit Preterea dedi et concessi et presenti carta mea confirmaui dicto Adam et heredibus suis vel asignatis suis tres dimidias acras terre arabiles in territorio de Glapwel in qualibet parte camporum dimidiam acram terre Scilicet unam dimidiam acram que iacet inter terram dicti Roberti et terram Simonis filii Hugonis ex West parte uie de Ruewort et dimidiam acram in dolis inter terram dicti Roberti et terram Ricardi filii Ricardi et dimidiam acram extendendam super stratam Notingamie inter terram Radulfi filii Simonis et terram quod Hugo Stob in vita sua tenuit diu Tenendum et habendum sibi et heredibus suis vel assignatis suis libere quiete et pacifice Reddendo inde annuatim i denarium ad Natale domini pro omni seruicio Et ego Robertus et heredes mei dictas tres dimidias acras terre dicto Adam et heredibus suis vel asignatis suis contra omnes gentes in perpetuum warantizabimus Pro hac autem donacione et quieta clamacione dedit dictus Adam dicto Roberto ii solidos argenti in gersum Et ut donacio mea et quieta clamacio rata et stabilis in posterum permaneat hoc scriptum sigilli mei munimine roboraui Hiis testibus Jocelino de Herthewhic Ricardo capellano de Glapwel Waltero de Linacre Radulfo filio Simonis de Glapwel Roberto filio Ricardi de eadem Rogero de Summerford Willelmo Haracg et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter