utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880007

Charter Number: 05880007
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Andreas filius Ricardi dedi ei concessi et hac presenti carta mea confirmaui Odoni filio Ernaldi pro homagio et seruicio suo unam bouatam terre in territorio de Glapwelle cum omnibus pertinenciis illam scilicet quam Ricardus filius Aldus tenuit et unum toftum quod idem Ricardus tenuit et quartam partem unius bouate terre in territorio dicte ville cum pertinenciis suis illam scilicet quam Hugo filius Galfridi tenuit Tenendam et habendam de me et heredibus meis sibi et heredibus suis in feudo et hereditarie libere et quiete pacifice et honorifice cum omnibus libertatibus et communitatibus et asiamentis infra villam et extra Reddendo inde annuatim mihi uel heredibus meis tres solidos videlicet ad Pentecosten octodecim denarios ad festum sancti Martini octodecim denarios pro omni seruicio et seculari exactione mihi uel heredibus suis pertinente saluo forinseco seruicio Ego uero et heredes mei predicto Odoni et heredibus suis predictam terram cum pertinenciis contra omnes homines watantizabimus Pro hac autem donacione et concessione predictus Odo dedit mihi pre manibus viginti unum solidos et vi denarios Et quia uolo ut hec mea donacio et concessio predicto Odoni et heredibus suis rata et stabilis in posterum permaneat ad maiorem certitudinem faciendam presens scriptum sigilli mei inpressione corroboraui Hiis testibus domino Willelmo Basset domino Adam de sancto Martino domino Galfrido de Musteres Symone de Glapwell Nicholao de Meinil Johanne le Grant Nicholao de Marnham Thoma de Someruille Hugone de Chell Stephano de Maddelei Et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter