utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880011

Charter Number: 05880011
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Ricardus de Glapwella dedi et concessi et hac mea carta confirmaui canonicis de Beauchef sex acras terre de dominico meo in campo de Glapwella tenendas de me et heredibus meis in feodi firmam libere et quiete reddendo michi et heredibus meis annuatim quatuor denarios pro omni seruicio quod ad illam terram pertinet scilicet duos denarios ad Pentecosten et duos denarios ad festum sancti Martini Et sciendum quod sic iacent prefate sex acre terre In campo apud Ructhorn de cultura mea que uocatur Schortebuttes una acra terre que iacet inter Hugonem filium Suani et Eudonem filium Johannis et altera acra terre inter Simonem filium Hugonis et Rogerum filium Arnaldi In campo apud Palterton de cultura mea de Falwang tres acras terre inter me et Simonem filium Hogonis In campo apud Hoctonam una acra terre in Loskecroftes iuxta dominicum domini Simonis Quicquid uero in predictis locis de sex acris terre defuerit de cultura mea predicta de Falwang eisdem canonicis implere concessi Ego uero et heredes mei predictam terram iamdictis canonicis de Beauchef pro predicta firma de omni exactione et consuetudine acquietabimus et warantizabimus Pro hac uero concessione dederunt mihi pretaxati canonici viginti solidos argenti His testibus Willelmo de Mainil Roberto le Bretun de Waletun Ingeram de Bramtonna Hugone persona de Dranefeld Thoma et Michaele filiis suis Simone de Glapwella Rogero et Roberto fratribus suis Roberto clerico de Waletona Nicholao de Langeleya et Rogero filio eius Waltero Dun de Dranefeld
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter