utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880013

Charter Number: 05880013
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta peruenerit Ricardus de Glapwella salutem in domino Sciatis me dedisse et hac mea carta confirmasse deo et sancte Marie et sancto Thome martiri de Beauchef et canonicis ibidem deo seruientibus unam acram terre et dimidiam de dominico meo in campo de Glapwella libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam in perpetuum possidendam Scilicet unam acram terre in campo apud Hoctonam que iacet inter Rad hospitalem et Alanum filium Ricardi ad viam de Bolleshowere et unam dimidiam acram terre apud Ructhorn in Dunhildale iuxta Ulf pro salute anime mee et uxoris mee et patris mei et omnium antecessorum meorum His testibus Willelmo de Mainil Roberto le Bretun de Waletun Ingeram de Bramton Hugone persona de Dranefeld Thoma et Michaele filiis suis Simone de Glapwella Rogero et Roberto fratribus suis Roberto clerico de Walton Nicholao de Langeleya Rogero filio eius Waltero Dun de Dranefeld
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter