utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880014

Charter Number: 05880014
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1222
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta peruenerit Ricardus filius Willelmi de Glapwella salutem in domino Sciatis me dedisse et concessisse et hac mea presenti carta confirmasse abbati et conuentui de Beauchef duas bouatas terre cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis in Glapwella quarum unam Weremundus aliquando tenuit et pro mesagio illi bouate pertinenti unam acram terre de duabus super Dunneshil illam scilicet que est vicinior meridiei et alteram bouatam quam Rogerus aliquando tenuit cum tofto et crofto et pasturam aueriis uni caruce pertinentibus et pasturam centum quibus et communam in bosco in plano in viis in semitis in aquis et in omnibus locis ad feudum de Glapwella pertinentibus in quibus ego et heredes mei communicamus Tenendas de me et heredibus meis libere et quiete honorifice et pacifice ad perpetuam firmam reddendo mihi et heredibus meis singulis annis duos solidos argenti duobus terminis scilicet duodecim denarios ad Pentecosten et duodecim denarios infra octabas sancti Martini pro omni seculari seruicio et consuetudine et exactione saluo domini regis seruicio Ego uero Ricardus et heredes mei predictas duas bouatas terre cum omnibus pertinentiis suis prenominatis abbati et conuentui de Beauch pro predicta firma adquietabimus et warantizabimus Pro hac autem concessione et confirmatione dederunt mihi iamdicti abbas et conuentus sexaginta solidos argenti de Gersum Hiis testibus Roberto filio Willelmi de Alfertone Willelmo Barre Roberto Britone de Waleton Matheo de Hulmo Radulfo Siluano de Torph Symone filio Hugonis de Glapwella Rogero clerico suo fratre et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter