utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880015

Charter Number: 05880015
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta peruenerit Ricardus filius Willelmi de Glapwella salutem in domino Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse abbati et conuentui de Beauchef unam bouatam terre cum omnibus pertinentiis suis in Glapwella quam Weremundus aliquando tenuit pro mesagio illi bouate pertinente unam acram terre de duabus super Dunshil illam scilicet que est uicinior meridiei Et pasturam auariis uni caruce pertinentibus et sexaginta matricibus quibus cum exitu earum donec a matribus separetur et tunc remouebitur exitus semper singulis annis ad Pentecosten remanente numero predictarum ouium Et communam per omnia uni libere bouate pertinentem in bosco in plano in uiis et semitis in aquis et in omnibus locis ad feudum de Glapwella pertinentibus in quibus ego communico Tenendam de me et heredibus meis libere et quiete honorifice et pacifice in feudam firmam in perpetuum Reddendo mihi et heredibus meis singulis annis tres solidos argenti duobus terminis scilicet decem et octo denarios ad Pentecosten et decem et octo denarios infra octabas sancti Martini pro omni seculari seruicio consuetudine et exactione saluo domini regis seruitio uni bouate pertinente Hec uero prelibata predictis abbati et conuentui de Beauchef ego et heredes mei warantizabimus Pro hac concessione et confirmatione dederunt mihi abbas et conuentus uiginti solidos argenti Hiis testibus Willelmo persona de Pleseleia Willelmo filio Roberti de Alfertona Radulfo Barri Radulfo filio Hugonis Roberto Britone de Waletona Matheo de Hulma Rogero de Heinecurt Radulfo Siluano de Thorp Simone filio Hugonis de Glapwella Petro de Hertil Roberto fratre suo Roberto clerico de Waletona Rogero filio Willelmi et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter