utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880016

Charter Number: 05880016
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nouerint omnes tam presentes quam futuri quod ego Ricardus filius Willelmi de Glapwella dedi et concessi et hac mea carta confirmaui deo et sancte Marie et sancto Thome martiri de Beauch et canonicis ibidem deo seruientibus totam culturam que uocatur Claiwang et totam culturam que dicitur Falwang sine aliquo retinemento et duas magnas seliones que pulsant super viam de Notinham et quicquid continetur in cultura de Derebistret Tenendas de me et heredibus meis in territorio de Glapwella ad perpetuam firmam libere et quiete et pacifice reddendo mihi et heredibus meis annuatim iiii denarios argenti duobus terminis scilicet ii denarios ad pentecosten et ii denarios ad festum sancti Martini pro omnibus demandis et pro omni forinseco seruicio Ego uero Ricardus et heredes mei predictis canonicis de Beauch prenominatas terras cum omni libertate prefata pro predicta firma adquietabimus et warantizabimus pro hac autem donatione et concessione et confirmatione dederunt mihi predicti canonici xxiii solidos argenti de Gersum Hiis testibus Johanne Daincurth Petro capellano de Glapwella Rogero de Sidenhale Simone filio Hugonis de Glapwell Alano filio Ricardi Johanne et Andrea fratribus et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter