utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880029

Charter Number: 05880029
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1258 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus hoc scriptum visuris vel audituris quod ego Thomas filius Willelmi de Glapwell dedi concessi et presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie beate Marie de Derleg et canonicis ibidem deo seruientibus seruicium unius denarii annuatim michi et heredibus meis debitum de una bouata terre cum pertinenciis in villa et territorio de Glapwell quam dicti canonici habuerunt de dono Radulfi de Rerysby ita quod dicti canonici et eorum successores habeant et teneant eandem bouatam terre cum omnibus pertinenciis libertatibus et liberis communis ad eam pertinentibus infra villam et extra in puram et perpetuam elemosinam quietam et solutam ab omnimodo seculari seruicio consuetudine et exactione ad me et heredes meos pertinentibus In cuius rei robur et testimonium presenti scripto pro me et heredibus meis sigillum meum apposui Hiis testibus Galfrido de Dethek Willelmo de Leyk Henrico de Wytel Jordano fratre eius Martino de Wermundesworth Galfrido de Hokerton Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Thoma
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter