utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880031

Charter Number: 05880031
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1258 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Willelmi de Glappeuelle dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Galfrido filio Nicholai de Hokerton et heredibus suis siue suis assignatis unam placeam terre arabilis cum pertinenciis suis in territorio de Glappeuelle sicut iacet in longitudine et latitudine inter terram domini abbatis de Derleye ex una parte et terram Simonis de Glappeuelle ex altera et abuttat ad unum caput super viam de Rouuethornt et ad aliud caput super foveram Roberti filii Alani de eadem Habendam et tenendam de me et heredibus meis siue meis assignatis sibi et heredibus suis siue suis assignatis uel cuicumque dare vendere legare uel assignare voluerit tam in domo religioni quam alibi libere quiete bene et in pace hereditarie inperpetuum Reddendo inde annuatim predictus Galfridus et heredes sui uel sui assignati mihi et heredibus meis siue meis assignatis unum clauum gariofori ad Pascha pro omni seruicio seculari exactione et demanda Et ego uero predictus Thomas et heredes mei siue mei assignati predictam placeam terre cum omnibus pertinenciis suis predicto Galfrido et heredibus suis siue suis assignatis contra omnes homines et feminas varantizabimus aquietabimus et ubique in perpetuum defendemus Pro hac autem donacione carte huius confirmacione dedit mihi predictus Galfridus quendam summam pecunie pre manibus in gersumam Et ut hec mea donatio carte mee confirmacio rata stabilis et inconcussa permaneat sigilli mei impressione eam roboraui Hiis testibus Roberto le Grant Willelmo de le Hek Simone de Glappeuelle Willelmo de Hokenale Rogero filio Ade de eadem Roberto le Hunte Roberto Hering Waltero de la Grame clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter