utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880033

Charter Number: 05880033
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1250 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Ricardi Puterel de Thurmundesl dedi concessi quietum clamaui et hac presenti carta mea confirmaui Thome filio Willelmi de Glapwell totum ius meum et clamium quod habui uel habere potui in una bouata terre cum pertinentiis in Glapwell scilicet in illa bouata terre que fuit Chasteluse sororis mee Tenendum et habendum de me et heredibus meis sibi et heredibus suis libere et quiete reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis quatuor denarios ad Pentecosten pro omni seruitio saluo forinseco seruitio Pro hac autem donatione et quieta clamatione dedit mihi dictus Thomas dimidiam marcam argenti et ego Henricus et heredes mei adquietabimus dictum Thomam et heredes suos de quatuor denariis annuis uersus capitalem dominum In cuius rei robur et testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Simone filio Hugonis de Glapwell Alano de Rodmareweiht Radulfo de Glapwell Rogero de Bollisouere Nicholao de Lowes Willelmo de Liu Willelmo de Norrfiont Nicholao de Ibul Henrico de Wyteleya et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter