utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880035

Charter Number: 05880035
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nouerint omnes tam presentes quam futuri quod ego Robertus filius Hugonis de Glapwell consensu et consilio Rogeri clerici fratris mei dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmaui deo et sancte Marie et sancto Thome martiri de Beauchef et canonicis ibidem deo seruientibus quinque acras terre in campis de Glapwell Scilicet sub colle Morelestorth et Stefuestubing In alia parte campi uersus Scartheclif et Hoctun iuxta viam de Bolleshou duas selliones Apud Wudemangatha duas selliones Inter altam viam de Notingham et culturam dominorum ville que vocatur quinque acras tres selliones In tercia parte campi in Dunneshildale duas selliones iuxta viam de Ruthorn ex parte orientis duas selliones Habendas et tenendas ad perpetuam firmam de me et heredibus meis libere et quiete et pacifice ab omni seruitio mundano forinseco et omnibus aliis demandis Reddendo michi annuatim uel heredibus meis quatuor denarios ad Pascha Ego uero Robertus et heredes mei predictis canonicis de Beauch prenominatas quinque acras terre cum libertate predicta pro prefata firma adquietabimus et warantizabimus Pro hac donatione et concessione et confirmatione dederunt michi prenominati canonici sexdecim solidos argenti Hiis testibus Johanne Daincurth Petro capellano de Glapwella Rogero de Sidenhale Simone filio Hugonis de Glapwella Ricardo filio Willelmi de eadem villa Alano filio Ricardi Johanne et Andrea fratribus Willelmo filio Godriz et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter