utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880036

Charter Number: 05880036
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nouerint omnes tam presentes quam futuri quod ego Rogerus filius Hugonis de Glapwella dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmaui consensu et consilio Roberti fratris mei deo et sancte Marie et sancto Thome martiri de Beauchef et canonicis ibidem deo seruientibus tres acras terre in campis de Glapwella Sub colle scilicet ad Caldewell duas selliones et unam sellionem que uocatur Longeroda In alia parte campi uersus Scartheclif ad Wudemanesgat unam sellionem versus Hoctun inter altam viam Notinghamie et culturam dominorum ville que uocatur quinque acras unam sellionem In tertia parte campi ultra viam de Pleseleya iuxta culturam domini Simonis unam sellionem et super Dunneshill unam sellionem que pulsat super culturam de Derebistret et unam sellionem que pulsat super Riding Habendas et tenendas ad perpetuam firmam de me et heredibus meis libere et quiete et pacifice ab omni seruitio mundano forinseco et omnibus aliis demandis reddendo annuatim mihi uel heredibus meis duos denarios ad Pascha Ego uero Rogerus et heredes mei predictis canonicis de Beauch prenominatas tres acras terre cum libertate predicta pro predicta firma adquietabimus et warantizabimus Pro hac donatione et concessione et confirmatione dederunt michi prenominati canonici octo solidos argenti Hiis testibus Johanne Daincurth Petro capellano de Glapwell Rogero de Sidenhale Simone filio Hugonis de Glapwell Ricardo filio Willelmi de eadem villa Alano filio Ricardi Johanne et Andrea fratribus et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter