utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880037

Charter Number: 05880037
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta peruenerit Simon filius Hugonis de Glapwella salutem in domino Sciatis me dedisse et hac mea presenti carta confirmasse deo et sancte Marie et sancto Thome martiri de Beauchef et canonicis ibidem deo seruientibus unam bouatam terre cum omnibus pertinentiis suis in Glapwella illam videlicet quam Rogerus filius Willelmi aliquando tenuit et mihi quietam clamauit et pro tofto illi bouate pertinente unam acram terre que uocatur Prestacra et pasturam aueriis uni caruce pertinentibus et sexaginta matricibus quibus cum toto exitu earum donec a matribus separetur et tunc remouebitur exitus earum semper singulis annis ad festum sancti Botulfi remanente numero predictarum sexaginta ouium in predicta pastura Et communam per omnia uni libere bouate terre pertinentem in bosco in plano in uiis et semitis in aquis in exitu et reditu et in omnibus locis ad feudum de Glapwella pertinentibus in quibus ego et heredes mei communicamus Tenendam in liberam et quietam in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et uxoris mee et heredum meorum et omnium antecessorum meorum saluo domini regis seruitio uni libere bouate pertinente Hec uero omnia prelibata ego et heredes mei iamdictis canonicis de Beauchef sicut puram et perpetuam elemosinam et ab omni seculari seruicio et consuetudine et exactione liberam et quietam sicut predictum est imperpetuum adquietabimus et warantizabimus Hiis testibus Roberto Britone de Waletun Ingelrammo de Bramtun Galfrido de Musters Rogero de Eynecurt Rogero le Poer Ricardo de Glapwella Willelmo filio Thome de Suttun Roberto clerico de Waletun et Hugone filio eius et pluribus aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter