utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880060

Charter Number: 05880060
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1258 - 1272
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Simon de Glapwelle salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas vestra me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse et omnino pro me et heredibus meis quietum clamasse Ricardo filio Hugonis de Glapwelle et heredibus suis vel assignatis totum annuum redditum dimidie marce argenti in quo mihi tenebatur annuatim pro tenemento quod de me tenet in Glapwelle cum pertinenciis suis Ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis per nos nec nomine nostro de cetero aliquid ius vel clamium in predicto redditu exigere poterimus vel vendicare In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Galfrido de Grang capellano Simone de Bateley Willelmo de Hokenale Roberto Hering Rogero filio Ade de Glapwelle et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter