utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880065

Charter Number: 05880065
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1258 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Simon de Glapwelle salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas vestra me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse et omnino pro me et heredibus meis quietas clamasse Hugoni filio Thome de Kyrglington et heredibus suis vel assignatis duas acras cum pertinenciis terre arabilis in territorio de Glapwelle quas emit de Rogero filio Ade de Glapwelle libere tenente meo iacentes scilicet in campo orientali una acra et buttans super regiam stratam et in campo australi una acra ultra uiam que ducit versus Pleseley Tenendam et habendam dictam terram sibi et heredibus suis vel assignatis libere quiete et hereditarie cum omnibus pertinenciis suis in perpetuum sine aliquo impedimento vel calumpnia mei predicti Simonis vel heredum meorum In cuius rei testimonium huic scripto signum sigilli mei duxi apponendum Hiis testibus domino Willelmo de Steynesby milite Simone de Bateley Johanne filio Rogeri de Somefford Roberto Hering Ricardo filio Hugonis de Glapwelle et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter