utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880069

Charter Number: 05880069
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Radulfus de Glappwell dedi concessi et presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie beate Marie de Derleya et canonicis ibidem deo seruientibus pro salute anime mee unam dimidiam acram terre cum pertinenciis in territorio de Glappwell que habuttat super Loske et iacet infra terram dictorum canonicorum in eodem territorio de Glapwell Tenendam et habendam eisdem canonicis libere quiete pacifice et integre cum omnibus pertinenciis suis in liberam puram et perpetuam elemosinam Ego uero et heredes mei predictam dimidiam acram terre cum omnibus pertinenciis suis prefatis canonicis ut liberam puram et perpetuam elemosinam contra omnes homines warantizibimus in perpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Simone de Glaipwell Rogero de Bollesouere Nicholao de Scyrebroc Willelmo de Lek Ricardo de Grangia Roberto le Graunt Roberto Sum et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter