utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880078

Charter Number: 05880078
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hubertus filius Yuonis dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Rogero de Bolesoure unam rodam terre mee in territorio de Scardeclyue iuxta terram abbatis de Derleia et abutat se super regiam viam et extendit se ultra semitam de Glapwelle Habendam et tenendam dictam rodam terre sibi et heredibus suis et assignatis de me et de heredibus meis libere quiete bene pacifice honorifice integre et iure hereditario plenarie et imperpetuum Reddendo inde annuatim pro omni seculari demanda lumini altaris beate Marie de Scardeclyue unum quadrantem argenti ad festum sancti Michaelis Pro hac autem donacione mea et concessione et confirmacione dictus Rogerus dedit michi pre manibus duos solidos argenti Quare ego et heredes mei memorato Rogero et heredibus suis et assignatis memoratam rodam terre contra omnes homines et feminas warantizabimus Ut quidem hec mea donacio concessio et confirmacio in posterum perseuerent presentem cartam sigilli mei apposicione roboraui Hiis testibus Simone filio Hugonis de Glapwell Radulfo de Glapwell Willelmo de Kintun Willelmo de Wheteleie Willelmo de Grangia Johanne de Kinebelle Stephano filio Asty Roberto Hasard Roberto de Wheteleie Roberto de Glapwell filio Alani Huberto coco de Paltretune Roberto Hibernie capellano et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter