utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880089

Charter Number: 05880089
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1258 - 1272
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Bollisou dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Johanni filio meo et heredibus suis vel assignatis suis unam bouatam terre iacentem in territorio de Glapwel cum tofto et crofto illam scilicet bouatam quam emi de Thoma filio Willelmi eiusdem ville quam Goda aliquando tenuit Tenendam et habendam de me et de heredibus meis sibi et heredibus suis uel assignatis suis libere quiete pacifice honorifice integre iure hereditario cum omnibus pertinentiis infra villam et extra Reddendo inde annuatim predicto Thome et heredibus suis duos solidos per annum scilicet duodecim denarios ad Pentecosten et duodecim denarios argenti ad festum sancti Martini pro omnibus seruiciis secularibus exactionibus wardis releuiis acheetis et pro omnimodis demandis que possunt casu contingere saluo forinseco domini regis ad predictam bouatam terre pertinente Preterea dedi et concessi et hac presenti mea carta confirmaui eidem Johanni filio meo totam terram quam emi de Johanne filio Hugonis et totam terram quam emi de Roberto filio Roberti et totam terram quam emi de Roberto filio Alani et duas acras terre iacentes in lingo de Scardecliue quas emi de Roberto filio Susanne et totam terram quam emi de Willelmo Harang et unum toftum in Glapwel quod iacet proquinquior tofti Roberti clerici ex orientali parte et hubtat super uiam et unum pratum quod uocatur Turnebuteridyng quod emi de Willelmo filio Ricardi cum omnibus pertinenciis ad prenominatam terram pertinentibus Tenendam et habendam de me et de heredibus meis sibi et heredibus suis uel assignatis suis libere quiete pacifice honorifice integre iure hereditario Reddendo inde annuatim ad festum sancti Johannis baptiste octo denarios ad sustinendam unam lampadem ardentem in ecclesia sancti Andree de Glapwel et duos denarios ospitali de Ierusalem quando nuncii domus ueniunt in patriam et ad ueniam Licgfeld duos denarios et unum denarium ad unam missam celebrandam per annum communiter pro dicto Rogero et unum denarium ad unam missam celebrandam per annum pro anima Ricardi capellani et unum denarium ad unam missam celebrandam per annum pro animabus omnium Christianorum et communiter pro animabus antecessorum et successorum dicti Rogeri pro quibus tenetur reddere redditum predicte ecclesie de Glapwel pro omnibus seruiciis secularibus exaccionibus et omnimodis demandis Et ego dictus Rogerus et heredes mei predicto Johanni filio meo totam prenominatam terram et heredibus suis uel assignatis suis sicut carta illa proportat cum pertinenciis predictis contra omnes homines inperpetuum warantizabimus et defendemus Et quia uolo quod hec mea donacio et concessio et carte mee confirmacio firme et stabiles permaneant presentem scriptum sigilli mei impressione roboraui Hiis testibus Simone de Glapwel Aluto de Redmarwayt Hugone de eadem Nicoll de Bollisou Gilberto seruiente de eadem Roberto de Batelay Rogero de Scardcliue Willelmo de Lec Ricardo de Grang et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter