utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880095

Charter Number: 05880095
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1275 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Cecillia filia Rogeri de Somerford salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse et omnino pro me et heredibus meis quietum clamasse Ricardo filio Hugonis de Glapwelle et heredibus suis vel assignatis totum illud toftum et croftum quod habui de dono Auicie matris mee in Glapwelle et unam acram terre arabilis quam habui de Ada filio Matildis de la Rode in campo australi de Glapwelle iacentibus scilicet tofto et crofto inter toftum et croftum Roberti Hering ex parte australi et toftum et croftum dicti Ricardi filii Hugonis ex parte boriali et iacente predicta acra terre inter terram Rogeri filii Ade ex parte australi et super terram quondam Willelmi de Hokenale ex parte boriali et buttante super viam que ducit versus Routhorn ad capud orientale Tenenda et habenda sibi et heredibus suis vel assignatis quibuscumque quandocumque et ubicumque in sanitate vel egritudine dare legare vel assignare voluerit libere quiete integre et hereditarie cum omnibus pertinenciis suis libertatibus et asiamentis infra villam de Glapwelle et extra et cum liberis ingressu et egressu in perpetuum Reddendo annuatim de dicto tofto predicte Auicie matri mee et heredibus suis vel assignatis predictus Ricardus et heredes sui vel assignati unum obolum argenti ad festum sancti Martini in yeme pro omni seruicio seculari Et reddendo annuatim Rogero filio Ade de Glapwelle de dicta acra terre et heredibus suis vel assignatis predictus Ricardus et heredes sui vel assignati unum obolum argenti ad idem festum tantum pro omnibus secularibus seruiciis exactionibus consuetudinibus et demandis Pro hac autem donacione mea concessione presentis carte mee confirmacione et quieta clamacione dedit mihi dictus Ricardus quendam summam pecunie pre manibus in gersumma Ego vero predicta Cecillia et heredes mei predictum toftum et croftum et predictam acram terre cum pertinenciis sicut predictum est predicto Ricardo et heredibus suis vel assignatis in omnibus et per omnia contra omnes gentes warantizabimus defendemus et adquietabimus in perpetuum In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Willelmo de Steynesby milite Simone de Glapwelle Simone de Bateley Roberto Hering de Glapwelle Willelmo de Hokenale Hugone de Kirtlington in Glapwelle Roberto filio Alani de eadem et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter