utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880107

Charter Number: 05880107
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1275 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus Harang manens in Glapwell dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui inperpetuum Ricardo filio Hugonis de Glapwell et heredibus suis siue assignatis unam rodam terre iacentem in campo boriali de Glapwell inter terram domini abbatis et conuentus de Derley ex parte boriali et terram quondam Hauwys de Solario de Wirkesop ex parte australi et capud occidentale buttat super terram dicti Ricardi et capud orientale buttat super viam que se ducit uersus Bollesouere Tenendam et habendam dicto Ricardo ei heredibus suis siue assignatis libere quiete bene et in pace sine aliqua contradiccione uel retenemento cum omnibus libertatibus et aysiamentis et liberis introitu et exitu Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis siue assignatis i florem rose ad Natiuitatem sancti Johannis baptiste pro omni seruicio tantum in omnibus Et ego vero predictus Robertus et heredes mei siue assignati mei predictam rodam terre predicto Ricardo et heredibus iuis siue assignatis contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et ubique pro predicto seruicio defendemus in perpetuum Et quia volo quod hec mea donacio concessio et presentis carte mee confirmacio rate et stabiles in perpetuum permaneant hanc presentem cartam sigilli mei impressione roboraui Hiis testibus Symone de Glapwell Johanne de Scardecliue clerico Hugone de Kirglington manente in Glapwell Johanne filio Auicie de Glapwell Willelmo de Hokenal Johanne de Walley capellano et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter