utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880117

Charter Number: 05880117
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1275 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Robertus filius Alani de Glapwelle salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas vestra me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Hugoni de Kirtlington et heredibus suis vel assignatis totam illam terram quam dedi Roberto de Kirtlington capellano fratri predicti Hugonis in territorio de Glapwelle sicut continetur in carti feofamenti predicti Roberti capellani sine aliquo retenemento Tenendam et habendam dictam terram de me et heredibus meis vel assignatis predicto Hugoni et heredibus suis vel assignatis quibuscumque quandocumque et ubicumque in sanitate vel egritudine illam dare legare vendere vel assignare voluerit libere quiete integre et hereditarie cum omnibus pertinenciis suis libertatibus et asiamentis et cum libero ingressu et egressu in perpetuum Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis vel assignatis predictus Hugo et heredes sui vel assignati unum clauum gariofili ad Pascha tantum pro omnibus secularibus seruiciis exaccionibus consuetudinis et demandis Et ego predictus Robertus filius Alani et heredes mei vel assignati predictam terram cum pertinenciis sicut predictum est predicto Hugoni et heredibus suis vel assignatis in omnibus et per omnia contra omnes gentes warantizabimus adquietabimus et in perpetuum defendemus In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Simone de Glapwell Willelmo de Leke Ricardo de Duyn Johanne de Scarthecliue clerico Simone de Bateley Johanne filio Rogeri de Somerford Ricardo filio Hugonis de Glapwelle et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter