utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880121

Charter Number: 05880121
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1275 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Alani de Glapwelle dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Roberto le Couper de eadam et heredibus suis vel assignatis unam acram et dimidiam terre arabilis cum pertinenciis in territorio de Glapwelle iacente scilicet una acra in campo orientali iuxta terram abbatis de Derley ex parte occidentis et est forarium et buttat super Losk ad capud boriale et una roda in campo boriali inter terras Johannis filii Rogeri de Somerford ex utraque parte et buttat super viam que ducit versus Bollesouer ad capud orientale et una roda in eodem campo ultra Holgatestith et buttat super forarium Simonis de Glapwelle ad capud boriale Tenendam et habendam de me et heredibus meis vel assignatis sibi et heredibus suis vel assignatis quibuscumque quandocumque et ubicumque in sanitate vel egritudine illam dare legare vel assignare voluerit libere quiete integre pacifice et hereditarie cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et asiamentis infra villam et extra et cum libero ingressu et egressu in perpetuum Reddendo inde annuatim [mi]chi et heredibus meis vel assignatis predictus Robertus heredes vel assignati unam r[] gingibr tantum ad Natale domini tantum pro omnibus secularibus seruiciis exaccionibus consuetudinibus wardis releuis auxiliis sectis curie escaetis omnibus et dema[ndis] Pro hac autem concessione donacione mea et presentis carte mee confir[ma]cione dedit mihi dictus Robertus quamdam summam pecunie pre manibus in gersumma Ego vero predictus Robertus filius Alani et heredes mei vel assignati dictam acram et dimidiam terre cum pertinenciis predicto Roberto le Couper et heredibus suis vel assignatis sicut predictum est in omnibus et per omnia contra omnes gentes warantizabimus defendemus et in perpetuum aquietabimus Et ut hec mea donacio concessio et presentis carte [mee] confirmacio rata permaneat et stabilis hanc cartam sigilli mei inpressione duxi roborandam Hiis testibus Simone de Glapwelle Ricardo de Duyn Ricardo filio Hugonis de Glapwelle Hugone de Kirtlington Simone de Bateley Roberto Hering de Glapwell Willelmo de Hokenale in eadem et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter