utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880125

Charter Number: 05880125
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1272 - 1279
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Hokenale manens in Glapwelle dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Ricardo filio Hugonis de Glapwelle et heredibus suis vel assignatis unam acram et dimidiam acram terre arabilis cum pertinenciis in territorio de Glapwelle iacente scilicet dimidia acra in campo boriali inter terram abbatis de Derley ex parte australi et terram Simonis de Glapwelle ex parte boriali et buttat super viam que ducit versus Bollesouer ad capud orientale et dimidia acra in campo orientali iuxta terram dicti Ricardi filii Hugonis ex parte boriali et terram domini Roberti de Kirtlington capellani ex parte australi et buttat super Losk ad capud orientale et dimidia acra terre in eodem campo iuxta terram abbatis de Derley ex parte boriali et buttat super regiam stratam que ducit verius Notingham ad capud orientale Tenendam et habendam de me et heredibus meis vel assignatis sibi et heredibus suis vel assignatis quibuscumque quandocumque et ubicumque in sanitate vel egritudine illam dare legare vendere vel assignare voluerit libere quiete integre et hereditarie cum omnibus pertinenciis suis et cum liberis ingressu et egressu inperpetuum Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis vel assignatis predictus Ricardus et heredes sui vel assignati unum clauum gariofili ad Natale domini tantum pro omni seruicio seculari exaccione consuetudine secta curie warda releuio excaeta omni et demanda Pro hac autem mea donacione concessione et presentis carte mee confirmacione dedit mihi dictus Ricardus quandam summam pecunie pre manibus in gersumma Ego vero predictus Willelmus et heredes mei vel assignati dictam acram terre et dimidiam dicto Ricardo et heredibus suis vel assignatis cum omnibus pertinenciis suis sicut predictum est in omnibus et per omnia contra omnes gentes warantizabimus adquietabimus et inperpetuum defendemus In cuius rei testimonium hanc cartam sigilli mei inpressione duxi roborandam Hiis testibus domino Willelmo de Steynesby milite Simone de Glapwelle Ricardo de Dun Simone de Bateley Roberto Hering de Glapwelle Johanne filio Rogeri de Somerford Rogero filio Ade Bate de Glapwelle et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter