utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880128

Charter Number: 05880128
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1258 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nouerint uniuersi hoc scriptum visuri uel audituri quod cum ego Rogerus filius et heres Ade de Glapwell dederim et omnino quietum clamauerim de me et heredibus meis abbati et conuentui de Derleg et eorum successoribus in puram et perpetuam elemosinam sex denarios annui redditus quos abbas et conuentus de Bello Capite michi soluere tenebantur annuatim pro terris et tenementis cum pertinenciis quas habuerunt ex dono et concessione antecessorum meorum in Glapwell et quas terras cum pertinenciis abbas et conuentus de Derleg tenent de abbate et conuentu de Bello Capite simul cum aliis terris in Glapwell Concedo pro me et heredibus meis dictis abbati et conuentui de Bello Capite quod in posterum nichil iuris uel clamii in predictis sex denariis annui redditus uel in eorum prouentibus seu recognicionibus exigemus uel vendicabimus imperpetuum Set nichilominus ego dictus Rogerus et heredes mei seu assignati dictas terras et tenementa cum pertinenciis dictis abbati et conuentui de Bello Capite in puram et perpetuam elemosinam contra omnes gentes warantizabimus et defendemus In cuius rei testimonium presenti scripto pro me et heredibus meis sigillum meum apposui Hiis testibus Roberto le Graunt de Languat Thoma filio Willelmi de Glapwell Symone filio Hugonis de eadem Willelmo de Hokenal Roberto Harang Ricardo de Aula et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter