utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880131

Charter Number: 05880131
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1275 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus filius Ade de Glapwelle dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Hugoni de Kyrglington et heredibus suis vel assignatis pro quadam summa pecunie mihi premanibus soluta duas acras terre arabilis cum pertinenciis in territorio de Glapwelle iacentes scilicet in campo australi ultra viam que ducit versus Pleseley et buttantes super regiam viam que ducit versus Notingham ad capud orientale et super forarium Roberti filii Alani ad capud occidentem Tenendam et habendam de me et heredibus meis vel assignatis sibi et heredibus suis vel suis assignatis quibuscumque quandocunque et ubicumque in sanitate vel egritudine illam dare legare vel assignare voluerit libere quiete integre et hereditarie cum omnibus pertinenciis suis et cum liberis ingressu et egressu in perpetuum Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis vel assignatis predictus Hugo et heredes sui vel assignati unum obolum argenti ad Natale domini tantum pro omnibus secularibus seruiciis exaccionibus consuetudinibus wardis releuiis escaetis omnibus sectis curie et demandis Et ego predictus Rogerus et heredes mei vel assignati predictas duas acras terre cum pertinenciis predicto Hugoni et heredibus suis vel assignatis sicut predictum est in omnibus et per omnia contra omnes gentes warantizabimus adquietabimus et in perpetuum defendemus In cuius rei testimonium hanc cartam sigilli mei munimine roboraui Hiis testibus Simone de Glapwelle Willelmo de Leke Johanne de Scarthecliue clerico Radulfo le Mareschal Simone de Bateley Roberto Harang Ricardo filio Hugonis de Glapwelle et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter