utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880133

Charter Number: 05880133
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1275 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus filius Ade de Glapwell dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Hugoni de Kyrglington manenti in Glapwell et Matildi uxori sue et heredibus suis siue assignatis sex acras terre arrabilis cum pertinenciis in territorio de Glapwell iacentes Scilicet una acra terre iacet in campo orientali inter terram Alicie de Ufton ex parte boriali et terram Ricardi filii Hugonis ex parte australi et buttat super regiam viam que ducit versus Notingham ad capud orientale Et una acra terre iacet in campo australi ultra viam que ducit uersus P[lesle]y et ultra semitam que ducit inter Routhorn et Hocton et iacet inter terram Johannis filii Andree ex parte occidentali et terram quondam Willelmi de Hokenal ex parte orientali et buttat super terram quondam Roberti le Hunt ad capud boriale Et due acre terre iacent in campo australi ultra viam que ducit uersus Pleseley et buttat super regiam viam que ducit uersus Notingham ad capud orientale et super forarium Roberti filii Alani quondam ad capud occidentale Et una dimidia acra terre iacet in campo orientali predicto inter terram quondam Hauwysie de Solario de Wyrsop ex parte occidentali et terram Ricardi Rob ex parte orientali et buttat super terram dicti Hugonis ad capud boriale Et una dimidia acra terre iacet in dicto campo orientali inter terram dicta Hugonis ex parte orientali et terram quondam Roberti Hering ex parte occidentali et capud boriale buttat super viam que ducit uersus Hocton et capud australe buttat super viam que ducit uersus Pleseley Et una dimidia acra terre iacet in dicto campo orientali inter terram quondam Roberti Hering ex parte orientali et terram Johannis filii Rogeri de Somerford ex parte occidentali et capud boriale buttat super dictam viam que ducit uersus Hocton et capud australe buttat super dictam viam que ducit uersus Pleseley Et una dimidia acra terre iacet in campo australi inter terram dicti Ricardi Rob de Glapwell ex parte australi et terram quondam Willelmi de Steynisby domini de le Herdewik et capud orientale buttat super terram abbatis de Derley et capud occidentale buttat super terram Radulfi filii Symonis de Glapwell Tenendam et habendam de domino feodi predictis Hugoni et Matildi uxori sue et heredibus suis siue assignatis quibuscumque quandocumque et ubicumque in sanitate uel egritudine illam dare legare vendere uel assignare voluerit libere quiete integre hereditarie cum omnibus pertinenciis suis libertatibus et aysiamentis et cum liberis ingressu et egressu in perpetuum Reddendo inde annuatim predicto mihi Rogero et heredibus meis siue assignatis [] ad Natiuitatem domini tantum pro omni seruicio Et ego vero predictus Rogerus et heredes mei siue assignati dictas sex acras terre cum pertinenciis suis predictis Hugoni et Matildi uxori sue et heredibus suis et assignatis in omnibus et per omnia sicut predictum est contra omnes homines et feminas warantizabimus et inperpetuum defendemus Et quia volo quod hec mea donatio concessio et presentis carta mee confirmacio rate et stabiles inperpetuum permaneant hanc presentem cartam sigilli mei impressione roboraui Hiis testibus Symone de Glapwell Johanne de Scaredecliue clerico Symone de Bateley Ricardo filio Hugonis de Glapwellt Roberto Hering de eadem et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter