utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05880139

Charter Number: 05880139
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1272 - 1279
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nouerint uniuersi ad quos presens scriptum peruenerit quod ego Margeria relicta quondam Radulfi de Rerisby in libera viduitate mea concessi et presenti scripto pro me et heredibus uel assignatis meis confirmaui ac inperpetuum remisi et omnino quietum clamaui deo et ecclesie beate Marie de Derleya et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam puram quietam et perpetuam elemosinam totum ius clamium et demandam que habui uel aliquo modo habere potui in una bouata terre et dimidia cum toftis croftis et omnibus pertinenciis suis sine aliquo retenemento in villa et territorio de Glapwell Quam quidem terram dicti canonici habuerunt ex dono et vendicione predicti Radulfi mariti mei Ita quod ego Margeria et heredes uel assignati mei seu aliquis alius nomine nostro nichil omnino iuris clamii uel demande in predicta bouata terre et dimidia cum toftis croftis et omnibus pertinenciis suis habere exigere uel vendicare poterimus in perpetuum In cuius rei robur et testimonium pro me et heredibus meis presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus dominis Galfrido de Dethek Roberto le Bretun Waltero de Rybeof et Willelmo de Steynisby militibus Rogero de Sumeruyle Simone de Glapwell Roberto le Graunt Henrico de Tharlethorp Roberto de Buterleg et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter