utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05892001

Charter Number: 05892001
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1280 - 1283
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Willelmi de Glapwelle dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui et omnino pro me et heredibus meis quietum clamaui magistro Thome Beke episcopo Meneuens et heredibus suis uel assignatis unam acram terre arabilis in Glapwelle et redditum unius denarii cum omnibus seruiciis et pertinenciis quem recipere solebam de Johanne filio Rogeri de Somerford in Glapwelle iacente scilicet dimidia acra in campo boriali inter terram meam et terram Roberti carpentarii et buttat super gardinum meum ad capud australe et dimidia acra in campo australi inter terram meam et terram predicti Roberti carpentarii et buttat super uiam que ducit uersus Pleseley ad capud boriale Tenendum et habendum sibi et heredibus suis uel assignatis libere quiete et hereditarie cum omnibus pertinenciis suis et cum libero ingnessu et egressu in perpetuum Pro hac autem donacione concessione et presentis carte mee confirmacione et quieta clamacione dedit mihi dictus dominus episcopus quandam summam pecunie pre manibus in gersumma Ego uero predictus Thomas de Glapwelle et heredes mei dictam acram terre cum pertinentiis et dictum denariatum redditus cum seruiciis et pertinenciis suis dicto domino episcopo et heredibus suis uel assignatis in omnibus et per omnia sicut predictum est contra omnes gentes warantizabimus adquietabimus et in perpetuum defendemus In cuius rei testimonium hoc scriptum sigilli mei munimine [duxi] corroborandum Hiis testibus dominis Hanrico de Perepont Willelmo de Staynesby militibus Hugone de Rodmaretheyti Roberto le Graunt Simone de Glapwelle Hugone Stuffin Simone de Bateley et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter