utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05893001

Charter Number: 05893001
Cartulary Title: Glapwell Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1280 - 1283
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas de Glapwelle dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui et omnino pro me et heredibus meis quietum clamaui magistro Thome Bek episcopo Meneu totum croftum meum in Glapwelle iacens inter terram dicti magistri Thome ex parte orientis et semitam que ducit versus Palterton ex parte occidentis et buttat super toftum Ricardi filii Hugonis de Glapvelle et super toftum Hawisie de Solario ad capud australe sine aliquo retenemento Tenendum et habendum sibi et heredibus suis vel assignatis libere quiete integre et hereditarie cum omnibus pertinenciis suis in perpetuum Ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis per nos vel pro nobis de cetero aliquod ius vel clamium in predicto crofto exigere poterimus vel vendicare Ego vero predictus Thomas et her de Glapwelle et heredes mei dictum toftum cum pertinenciis predicto magistro Thome Bek et heredibus suis vel assignatis in omnibus et per omnia contra omnes gentes sicut predictum est warantizabimus adquietabimus et in perpetuum defendemus In cuius rei testimonium hanc cartam sigilli mei impressione duxi roborandam Hiis testibus dominis Henrico de Perepont et Willelmo de Steynesby militibus Hugone de Rodmaretheyt Roberto le Graunt Simone de Glapwelle Hugone Stuffin Simone de Bateley et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter