utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05910050

Charter
Charter Number: 05910050
Cartulary Title: The Burton Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): List
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Add MS 89169 (f28r)
map View Map
Charter:
In Burtona est Inlanda ad ii aratra in dominio [] In Brantistona est tantum Inlande quantum satis est ad ii aratra in dominio Terra hominum se defendit pro hida et dimidia In terra Warlanda sunt xi bovatas ad opus et xv ad malam idest simul xxvi bovatas De hiis que sunt ad opus tenet Osbertus bovarius i bovatam Ceteras idest x tenent quinque villani idest unus quisque ii bovatas Preter istas tenet Brunning Prepositus ii bovatas de Inlanda ad opus et gildat Abbati Item Gildenehele Cotsetus habet i domum super inlandam et operatur i die Edwinus bovarius i domum super inlandam Wallevus habet xiiii acras de Inlanda et i acram et dimidiam prati pro xviii d et hoc est ultra firmam Item preter hec tenet Ormus viii bovatas de Warlanda et iiii de Inlanda Porro de hiis que sunt ad malam tenet Godwinus flavus ii bovatas de Warlanda et i acram de Inlanda pro iii solidis Tracemusca ii bovatas de Warlanda et iiii acras terre et i prati de Inlanda pro iii solidis Ulwinus ii bovatas de Warlanda et i cortilagium pro iii s Calebras ii bovatas pro iii s Alueredus ii bovatas pro xxii d Willielmus de Tat ii bovatas pro ii s Aschetillus i bovatam pro xviii d Toli i bovatam de Inlanda pro xv d Wardebois i bovatam de Inlanda sine crofta pro xii d Summa est xxiii s et v d In luco sunt iii udecokeres in dominio Item partem luci pertinentem ad Brantiston tenet Robertus de Ferrariis pro xx s et pro exclusagio in Eginton habente xxiii pedes de certa terra quod debebat nobis in conventionem in dominium nostrum post mortem Arfasti quietam et solutam Tichenhalam quam tenebat de nobis pro x s Terram hujus manerii preter lucum et haias et preter terram que fuit Ormi et preter terram que fuit Tracemusche que omnia retinuit Abbas in manu sua habet Edricus m ad firmam pro c s quoque anno Terra que fuit Tracemusce idest ii bovatas tenet Herbertus pro iii s Terra que fuit Ormi habent iii filii ejus hoc modo Uivetus habet ii bovatas pro ii s et debet facere consuetudines ceterorum censariorum Raven et Leysingus habent ceteram terram idest vi bovatas de Warlanda et iiii de Inlanda pro viii s quoque anno et debet ire ad Offelawehundred et preter hoc facere omnia sicut ceteri censarii In Stratona est tantum Inlande quantum satis est ad ii aratra fortissima in dominio Terra hominum se defendit pro hida et dimid In terra Warlanda sunt xxxii bovatas ad opus et inter Warlanda et Inlanda xxxii ad malam idest inter totum lxiiii bovatas terre De hiis que sunt ad opus tenet Levericus prepositus ii bovatas Eilmundus faber ii bovatas Ormus Halesoen ii bovatas Quatuor bovarii viii bovatas Ceteras idest xviii tenent villani ix idest unusquisque ii bovatas Robertus habet i domum super Inlandam et uxor ejus operatur i die Porro de hiis que sunt ad malam tenet Willielmus v bovatas de Warlanda et ix acras terre de Inlanda et iii acras prati et quoddam virgultum picorum pro viii s Andreas viii bovatas de Warlanda et ii de Inlanda quas Ormus habuit et item alias duas de Warlanda idest viii bovatas simul pro viii s Gilebertus ii bovatas de Warlanda et ii de Inlanda pro vi s Hugo le Sele iii bovatas de Warlanda et xxiii acras terre et iiii prati de Inlanda pro vi s Edricus filius Algari ii bovatas de Warlanda et iiii de Inlanda pro x s et preter hiis iiii gildat Abbati Edricus de Fonte ii bovatas de Warlanda et vi acras de Inlanda pro iii s Osbernus ii bovatas de Warlanda pro iii s Tomas i domum et i cortillagium et i acram terre et i acram prati de Inlanda pro xii d Edwinus tenet molendinum pro xx s Ordricus filius Algari ii bovatas pro iii s quas prius tenuit Raven ad opus Preter hec tenet Willielmus ii bovatas de Warlanda idest terram Merget et ii bovatas de Inlanda pro servitio corporis sui Item Eilmundus faber ii bovatas pro iii solidis quas prius tenebat unus bovarius Item Raven filius Leverici ii bovatas de Inlanda pro iii solidis et debet geldare Abbati Item Algarus ii bovatas de Warlanda ad opus Has iiii bovatas prius habuit Gilebertus Prefate ii bovatas quas tenet Eilmundus carent crofto et prato Item Alwi cotsetus habet i domum et i croftam de Inlanda et i acram prati et operatur i die et Ormus faber habet illam domum et illam croftam de Warlanda in Horl et illam acram prati pro xii d sive pro operatione ii aratrorum quam prius habebat prefatus Ailwinus ad opus Item in Straton habet Edwinus molendinarius terram que Gamel tenuit idest ii bovatas pro iiii s Grawi i bovatam ad opus quam prius tenuit Willielmus Cocus ad malam Soen ii acras et dimid de Inlanda pro iiii d Item viii acras idest i bovatam pro xii d Algarus i domum et i cortillagium et i acram et i acram prati de Inlanda ad opus quod prius tenuit Tovi pro xii d Ailwinus Halsoen habet iiii acras terre et i acram prati de Inlanda pro xii d quamdiu fuerit Halsoen et deinde ad opus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter