utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05910052

Charter
Charter Number: 05910052
Cartulary Title: The Burton Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): List
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Add MS 89169 (f30r)
map View Map
Charter:
In Derlavestona et tantum Inlande quantum satis est ad ij aratra fortissima in dominio Terra hominum se defendit pro iii virgatis In terra Warlanda sunt ix Ware et molendinum bonum ibi est Hanc terram habet Ormus ad firmam pro lx s In Witestona sunt viii acre de Inlanda Terra Warlanda se defendit pro i hida et sunt in ea vi ware ex quibus waris tres sunt in dominio ubi possint esse ij aratra Ceteras iij tenent vi villani ad opus quisque scilicet dimidiam waram et quisque operatur ii diebus et quisque reddit iij denarios ad festum Sancti Martini Hanc terram habet Navenus ad firmam pro x solidis Bedintona et Pilatehala se defendunt pro dimid hida In Bedintona est Inlanda pro i aratro idest viii bovatas In Pilatehala est Warlanda nichil ominus ad i aratrum idest similiter viii bovatas Inter Inlandam itaque et Warlandam sunt in Bedintona et Pilatehala simul xvi bovatas Hanc terram habet Edwinus ad firmam pro xx s In Magna Oufra est tantum Inlande quantum satis est ad iij aratra fortia in dominio Terra hominum se defendit pro iiii carucatas In terra Warlanda sunt quinquaginta due bovatas ad opus et xxiiij ad malam et iiij quiete ad Ecclesiam idest inter totum lxxvi bovatas [] In Parva Oufra est tantum Inlande quantum satis est ad iij aratra fortissima in dominio Terra hominum se defendit pro iij caracatis In terra Warlanda sunt xxvii bovatas ad opus et xix ad malam idest inter totum lvi bovatas De hiis que sunt ad opus tenent iiij bovarii viii bovatas et xiij villani tenent xxviii bovatas idest unusquisque ij bovatas [] Et preter hec habemus in Derbeia Ecclesiam quam tenet Godricus presbiter et unam mansuram cum domo quam habet Willielmus de Oura et reddit inde unum salmonem in ramis palmarum [] In Finderne est tantum Inlande quantam satis est ad ii aratra fortissima in dominio Terra hominum se defendit pro ii carrucatis [] In Pothlac nichil Inlande est Terra se defendit pro i carrucata In hac terra sunt xvi bovatas ex hiis sunt vii in dominio et satis ad i aratrum fortissimum Ceteras idest ix tenent homines hoc modo [] Terram hujus manerii preter i domum et i croftam et preter sedes molendinorum habet Gaufridus in fedfirmam pro xl s quoque anno et per servitia condecencia corporis sui et debet dare rectam decimam omnium segetum ejusdem manerii Edwinus autem et Wigot habent predictam domum et croftam et molendinum pro l s quoque anno et de piscibus debent presentare Abbati juxta quod dederit eis Deus In Wilintona nichil Inlande est Terra se defendit pro iii carucatis In hac terra sunt xxxii bovatas ex hiis sunt vii in dominio et satis ad ii aratra Ceteras idest xxv bovatas tenent homines hoc modo Godricus Presbiter tenet i bovatam et partem prati ad Ecclesiam [] Hoc manerium tenet Unfridus ad firmam cum molendino usque ad annos xvi pro c s quoque anno et pro decimis omnium rerum ejusdem manerii que sunt in dominio suo In Stapenhulle est tantum Inlande quantum satis est ad ii aratra fortissima in dominio Terra hominum se defendit pro ii carucatis In terra Warlanda sunt xiiij bovatas ad opus et inter Warlandam et Inlandam xix ad malam idest simui xxxiii bovatas De hiis [] Preter hec habet Turoldus carpentarius molendinum pro xx s quoque anno et pro solidatis suis ut faciat omnia opera Ecclesie que pertinent ad officium suum et de ligno et de plumbo Hoc molendinum debet molere totum wintercorn de curia Bersicote se defendit pro xi bovatis Hanc terram tenet Johannes filius Maboti pro servitio corporis sui In Stantona habemus unam carrucatam terre quam tenet Gaufridus de Clintona pro x s et dat decimam ejusdem terre In Tichenhala habemus v bovatas terre et tertiam partem unius bovatas ad geldum Regis Hanc terram tenet Robertus de Ferrariis pro x s In Wineshulla est tantum Inlande ubi possunt esse duo aratra in dominio Terra hominum se defendit pro ii carrucatis In terra Warlanda sunt xiiii bovatas ad opus et xxxviii ad malam et ii absque mala quas Mabon tenuit Idest inter totum lviii bovatas De hiis que sunt ad opus tenent iiii villani plenarii viii bovatas idest unusquisque ii bovatas Ceteras idest vi tenent vi villani dimidii idest unusquisque i bovatam unus cotsetus habet ibi i domum et operatur i die Porro de hiis que sunt ad malam tenet Edricus qui et villanus est i bovatam ad censum et i parroc pro xx d [] Molendinum de ponte cum crofta retinuit Abbas in sua propria manu Aliud molendinum parvum et tota omnia que sunt in manerio tradidit ad firmam Edrico monacho pro iiii libris et x solidis In Caldewalla est tantum Inlande ubi possunt esse ii aratra in dominio idest viii virgate de Inlanda Terra hominum se defendit pro ii carrucatis et sunt xvi virgate de Warlanda sunt igitur inter totum idest Inlandam et Warlandam xlviii bovatas Hanc terram tenet Willielmus filius Nigelli pro XX s In Appelbi nichil Inlande est Terra se defendit pro iiii carrucatis In hac sunt inter totum xl et ix virgate Ex hiis sunt xxiiii in dominio et satis est ad iii aratra Ceteras idest xxv tenent homines hoc modo [] In Anulvestrea nichil Inlande est Terra se defendit pro ii hidis et dimidia In hac terra sunt inter totum x virgate Ex hiis sunt iiii in dominio et satis est ad ii aratra Ceteras idest vi tenent homines ad opus hoc modo [] In Stratona que fuit Alani habemus iiii bovatas de Inlanda idest lxvi acras De hiis habet Gaufridus Dapifer xl acras pro iii s et Hadewi villanus xxv acras pro iii s
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter