utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05910080

Charter Number: 05910080
Cartulary Title: The Burton Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1132
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): British Library - Add MS 89169 (f38r) British History Online
map View Map
Charter:
Anno [ab] Incarnatione Domini mcxxxii qui est annus xix ex quo fuit Gaufridus Abbas Burtonie venerunt Burtoniam Rogerus de Fredevil et uxore jus Sibilla et obtulerunt per unum cultellum super altare Deo et Ecclesie et monachis Burtoniensibus in elemosinam in perpetuum pro salute sua et suorum illam terram in Wulfrichestona solutam et quietam et liberam ab omni servitio et ab omni calupnia quam prius obtulerat Adeliza mater Sibille tempore Nigelli Abbatis et in prato et in terra et in hominibus et in omnibus rebus sicut ei concesserat et Ecclesie ipsa Domina Adeliza et concesserunt et confirmaverunt Ecclesie ipse Rogerus et Sibilla uxor ejus ita libera et quiete habere illam terram sicut eam tenuerat Abbas Nigellus quando unquam melius tenuit Ipsi vero idest Rogerus et Sibilla recepti sunt ab Abbate et a monachis in plenariam societatem et in plenariam fraternitatem esse participes per omnia in omnibus bonis et beneficiis et elemosinis et orationibus quecunque fient in Ecclesia Burtonie usque in finem seculi et usque in sempiternum Hec concessio et hec oblatio prolocuta et pro confirmata apud Cheneillorde coram Domino Rogero Cestrensi Episcopo et ipse est testis hujus concessionis et oblationis et cum eo Prior de Chenellworde et plures alii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter