utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05910159

Charter
Charter Number: 05910159
Cartulary Title: The Burton Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Add MS 89169 (f49r)
map View Map
Charter:
Omnibus [] Robertus de Acoure filius Hugonis de Acoure salutem Noverit [] me quietas clamasse omnes demandas pro me et heredibus meis Domino Abbati de Burtona [] quas ab eis exigebam per breve Domini Regis in Comitatu de Stafford scilicet husbote haibote in nemoribus eorum de Sobenhale et Bromlega et quieta clamavi duo burgagia que ab eis exigebam in villa de Burtona Pro hac autem clamatione et pro xx s quos eis dedi in gersumam concesserunt [] mihi et heredibus meis clausturam ad proprias sepes meas de Stretona et virgam ad Wadluram propriarum domorum mearum in predicta villa de Stretona de sub bosco nemoris sui de Sobenhale sine contaminatione quercus per visum forestarii extra liberas haias suas Et ut habeam porcos meos de propria nutritura curie mee de Stretona in bosco de Bromlega extra liberas haias suas quietos tempore pannagii scilicet a festo Santi Michaelis usque ad festum Sancti Martinii Et dederunt mihi et heredibus meis unum burgagium in novo vico de Burtona scilicet inter burgagium coquinarii sui et Radulfi Kidenot Reddendo eis annuatim vi d []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter