utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05910186

Charter
Charter Number: 05910186
Cartulary Title: The Burton Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Add MS 89169 (f54r)
map View Map
Charter:
Hec est conventio que facta est coram multis testibus et divitibus hominibus inter Robertum de Ferrariis et Gaufridum Abbatem Burtonie Erat magna discordia inter illos pro quadam parte luci que est inter Balca et Watsaches Broc et extenditur per Stanbruge et Hinfold et Merewey quam calumpniabantur monachi Burtonenses et pro quadam parte luci de Bromle quam calumpniabatur Robertus de Ferrariis In tantum ut ascendet verbum usque ad Regem Henricum Tandem compactus timore Dei idem Robertus et missu Regis compulsus fecit concordiam cum Ecclesia Burtonensi hoc modo Constituit se tutorem et amicum Ecclesie et concesserunt ei monachi lucum illum inter Balca et Watsachesbroc pro xx s per annum et ipse concessit monachis duas bigas habere in nemore suo ad trahenda ligna ad ignem monachorum de boscho mortuo in Newode [] Hujus concordie que prius facta est in castello de Tutesbyri et preterea confirmata in capitulo de Burtona testes sunt Robertus Episcopus Cestrensis et Willelmus Peverellus quos Rex misit ad hanc concordiam componendam deinde Galfridus Halselinus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter