utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05910209

Charter
Charter Number: 05910209
Cartulary Title: The Burton Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Add MS 89169 (f58v)
map View Map
Charter:
Universis [] Willielmus Ecclesie Burthonensis Ecclesie minister humilis [] ad sustentationem pauperum et peregrinorum consensu [] Capituli nostri assignavimus [] omnes redditus [] Johannis de Bolenhulle et Aliciae uxoris ejus et Dominie Aliciae de Straton de burgagiis que elemosinarius accipiet et expendet Recipiet preterea de burgagio Reginaldi xii d de burgagio Stephani quicquid post mortem ejus habere poterit De burgagio Yvonis Fabri xii d De burgagio Helyse xii d De burgagio Nicholai xii d De burgagio Willelmi xii d De burgagio Henrici de Gresele xii d Dona et que Herbertus de Streton ad elemosina sustentationem contulit Hec ad elemosinam Quia igitur dignus est operarius mercede sua nos ex multis que in adventu nostro in domo Burthonensi reperimus sed laboribus nostris adquisimus ad redemptionem anime ad obitum nostrum faciendum assensu [] capituli nostri dedimus et concessimus decem solidatas reddituum de decem burgagiis in Burthona videlicet de burgagio Henrici de Brontistona xii d De burgagio quod fuit Petri de Winstre xii d De burgagio Gileberti xii d De burgagio Ernaldi Welle xii d De burgagio Rogeri de Egenton xii d De burgagio Rogeri Cuparii xii d De burgagio Annbrosii xii d De burgagio Henrici de Ponte xii d De burgagio Roberti fratris sui xii d De burgagio Johannis de Gresele xii d Quia dominus Gaufridus Episcopus in dedicatione Ecclesie Sancti Andree in Insula precepit mihi quod eam in aliquo dotare xii d promisi annuatim solvendos quos custos ejusdem loci de burgagio Roberti de Pecco percipiet Concedimus etiam xii d de burgagio Roberti le Wariede annuatim percipiendos ad sustentationem unius lampadis ante altare Sancta Crucis []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter