utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05910290

Charter
Charter Number: 05910290
Cartulary Title: The Burton Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Exchange, Maintenance
Date: 1247
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): British Library - Add MS 89169 (f92r)
map View Map
Charter:
Omnibus [] Walterus filius Radulfi de Sobenhale salutem Noverit [] me dedisse Domino Laurentio Abbati [] totam terram et tenementum simul cum capitati mesuagio [] quod habui [] in ville de Sobenhale die Penticosti anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis tricessimo primo [] salvis tamen mihi et heredibus meis tribus acris terre cum dimidia acra prati quas Mathseus de Sobenhale et Matilda mater mea vendiderunt Stephano servienti Infirmarie Burtonie et Margerie uxori sue [] Item dedi [] totam terram [] quam Matheus de Scobenhale in eadem ville tenuit simul cum servitio ejusdem Mathaei Item terram quam Ricardus filius Herberti Jordan in eadem ville de me tenuit simul cum servitio ejudem Ricardi [] Pro hac autem donatione [] prefati Abbas [] dederunt mihi et heredibus meis unum burgagium in ville de Burton quod fuit Aldredi de Withmere per servitium duorum denariorum per annum solvendum [] simul et serjantiam et custodiam janue de Burtona cum plenario corredio unius monachi de cellario suo tam in pane et in cervisia pulmento vero et campanagia percipiemus sicut Elyas Janitor percipere consuevit Item habebimus tam ego quam heredes mei singulis annis de Domino Abbate dimidiam marcam argenti pro stipendiis in Nativitatem Sancti Johannis Baptiste Habebimus preterea garcionem ad dictam portam Burtonie qui habebit corredium suum sicut garcio Elye Janitoris habere solebat tempore confectionis istius carte Item pro feno et prebende concesserunt mihi et heredibus meis unam acram prati inter pratum Domini Abbatis et pratum quod fuit Daddi jacentem versus Drakelowe []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter