utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05920043

Charter
Charter Number: 05920043
Cartulary Title: Annals and Antiquities of Lacock Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1304
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): British Library - Add MS 88974 (40v)
map View Map
Charter:
Edwardus Dei gratia Rex Anglie Dominus Hibernie et Dux Aquitanie omnibus ad quos presentes littere pervenerint salutem Licet de communi concilio regni nostri statuerimus quod non liceat viris religiosis seu aliis ingredi feodum alicujus ita quod ad manum mortuam deveniat sine licentia nostra et capitalis domini de quo res ilia immediate tenetur per finem tamen quem dilecta nobis in Christo Abbatissa de Lacock fecit nobiscum in Cancellaria nostra concessimus et licenciam dedimus pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est Roberto de Bardeneye quod ipse duo mesuagia et duas virgatas terre et dimidiam cum pertinentiis in Natton juxta Lacock dare possit et assignare prefate Abbatisse et Monialibus ejusdem loci Habenda et tenenda eisdem Abbatisse et Monialibus et earum successoribus in perpetuum Et eisdem Abbatisse et Monialibus quod ipse predicta mesuagia et terram cum pertinentiis a prefato Roberto recipere possint et tenere sicut predictum est tenore presentium similiter licentiam dedimus specialem Nolentes quod predictus Robertus aut heredes sui prefate Abbatissa et Moniales vel eorum successores ratione statuti predicti per nos vel heredes nostros inde occasio nentur molestentur in aliquo vel graventur In cujus rei testimonium has litteras nostras sibi fieri fecimus patentes Teste meipso apud Dunfermelin vicesimo quinto die Novembris anno regni nostri tricesimo secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter