utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05920133

Charter Number: 05920133
Cartulary Title: Annals and Antiquities of Lacock Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1262 - 1293
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Isabella de Fortibus Comitissa Albemarle et Devonie et Domina Insula filia Amicie Comitisse predicte confirmavit donationem matris sue Eadem Isabella remisit eisdem Monialibus sectam curiarum wardam et relevium que ei debebant de manerio de Schorewell supradicto Eadem Isabella per aliam cartam suam concessit quod dicte Moniales habeant omnia amerciamenta hominum suorum manerii de Schorwell supradicti in Insula de Wycht quotiescunque dictos homines in curia sua de Neuport amerciari contigerit salvis tamen eidem Isabelle Comitisse et heredibus suis amerciamentis de transgressionibus sibi heredibus Ballivis et ministris suis per predictam Abbatissam seu homines suos qualitercumque illatis Ita etiam quod omnes homines dicte Abbatisse dicti manerii sui de Schorewell veniant ad visum franchi plegii vel Lagheday sive Hundredum de Westmedeine apud Caresbrok bis per annum coram Baillivis predicte Isabella Comitisse et heredum suorum ad pacem domini Regis attingendam et ibidem faciant presentationes et responsiones sicut alii de predicto Hundredo ibidem faciunt de omnibus articulis qui ad visum franchi plegii sive Lagheday spectant secundum consuetudinem in partibus illis usitatam Et si aliquis vel aliqui hominum seu tenentium dictarum Abbatisse et Conventus dicti manerii sui de Schorewell pro assisa panis et cervisie fracta vel pro aliquo alio delicto pro quo judicium terruerint corporale puniri debeant per Ballivos et considerationem curie predicte Isabelle et heredum suorum fiat de eis judicium secundum legem et consuetudinem regni Et predicta Abbatissa et Conventus concedunt pro se et successoribus suis quod si aliquod scriptum in manibus suis vel successorum suorum de cetero inveniatur per quod homines et tenentes sui quieti esse debeant vel esse consueverunt de veniendo ad Hundredum predicte Isabelle Comitisse vel heredum suorum quod appellatur Lagheday sive visus franci plegii vel per quod dicta Abbatissa et Conventus vel earum successores visum franci plegii sive Lagheday de hominibus et tenentibus suis tenere poterant vel consueverant quod idem scriptum quoad articulum illum scilicet franchi plegii sive Lagheday Hundredi pro nullo habeatur quia quicquid juris vel clamii habuerunt in predicto visu habendo seu tenendo tenore presentis scripti remiserunt predicte Comitisse
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter