utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05930001

Charter Number: 05930001
Cartulary Title: The Cartulary of Flavigny, 717-1113
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Will
Date: 0717
Date Type: Internal, Regnal, A.D., Calendar

map View Map
Charter:
Anno primo regnante Theoderico rege sub die xv kalendarum Februariarum Ego in Dei nomine Vuideradus abba filius uiri inlustri Corbonis quondam sana mente integroque consilio metuens humane fragilitatis casus testamentum meum condidi quem Aldofredo notario scribendo commisi ut quando dies legitimus post transitum meum aduenerit recognitis sigillis inciso lino ut legis decreuit auctoritas per inluster uir Amalsindo quem in hac pagina testamenti nostri legatarium institui gestis reipublice municipalibus titulis ut ab ipsis eius persecutione muniatur et in carta basilice Sancti Preiecti quam ego edificaui conseruandum decreui ut quicquid unicuique de rebus meis propriis habere decreui singulariter in hoc testamentum meum inserere curaui In reliquo uero qualescumque a quocumque epistole aut testamenta uel conscriptiones de nomine meo uel manu mea firmate ostense fuerint ante hoc testamentum prenotate quas hic non commemorauero exceptis ingenuitatibus quas pro anime nostre remedio fecimus aut adhuc facere uolumus uacue permaneant Et quod unicuique per hunc testamentum dedero dareque iussero id ut fiat detur prestetur impleatur te omnipotens testem committo Quapropter dum non habetur incognitum qualiter dispensante Deo ad abendum loca sanctorum Sancti Andochii Sedelocinse et Sancte Regine Alsinse et Sancti Ferreoli ubi ipsi pretiosi requiescunt in corpore in mea cura suscepi Insuper etiam et in loco nuncupante Flauiniaco in agro Burnacinse in pago Alsinse monasterium in re mea propria meo opere construxi atque Magoaldo abbati cum monachis suis delegaui regulariter in perpetuo ad possidendum Dono igitur ad basilicam supramemoratam Sancti Andochii martiris portiones meas atque loca denominata Hec sunt in pago Alsinse et in Pauliacinse Meseriaco Ceresiaco Vallinse in pago Auallinse Pasariniaco in pago Comauorum Scolingus et Macereas in pago Portinse Eriffonuilla et Dagomundi curtem in pago Neuerninse Senseriacum et Ariacum Preter illas uineas quomodo ille riuulus currit qui de uineis Aldeberti ad pratum uadit totum ilium clausum quem nos iussimus plantare ad integrum cum exso et regresso una cum manso et colonica ilia qui fuit Anseberto et modo tenet illam Sicbertus et ipsum Sicbertum cum uxore sua Letanestra uel infantes eorum qui ipsam uineam debeant procurare quam Sancto Preiecto dedimus In reliquo uero hec omnia suprascripta sicut a me tam de alodo parentum quam per quemlibet adtractum tentum dominatum atque possessum est omnia ex omnibus cum domibus edificiis terris campis cultis et incultis mancipiis accolabus libertis uineis siluis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus omne genus pecudum maiore atque minore mobilibus et immobilibus omnem rem inexquisitam quicquid in ipsa loco superius nominata habere uideor totum et ad integrum ad Sancti Andochii basilicam proficiat in augmentum Similiter donamus ad basilicam Domne Regine ubi ipsa pretiosa requiescit in corpore in pago Ternodrinse Videbelo Cetunias Anciaco Rabarias in pago Latinsinse Villam Mauriane Altamripam Baniolos in pago Duismense Stasiaco Colubario Vulloneco in pago Ammauiorum Cariniaco et Casellas in pago Portinse Auiciaco et Puscione in pago Athoariorum Pusessionem Hec omnia superius comprehensa sicut et ilia alia loca ad Sanctum Andochium dedimus ita et ista ad Sancte Regine potestatem cum omnibus integritatibus earum delegauimus Similiter donamus et ad basilicam Sancti Ferreoli ubi ipse domnus requiescit in corpore et nos eam in regimine habemus in pago Pauliacinse Aciaco cum omnibus appendiciis suis ad integrum sicut ilia alia loca ad Sanctum Andochium et ad Sanctam Reginam ita et ad basilicam Sancti Ferreoli dedimus in ea uera ratione ut dum nos aduiuimus supramemoratas abbadias Sancti Andochii et Sancti Ferreoli uel Sancte Regine et omnes res sibi debitas uel ad se pertinentes in integritate seu et iamdicta loca nostra que nos ad ipsas delegauimus tenere et possidere quieto ordine faciamus Post nostrum quoque discessum supramemoratas ecclesias et supradictas res unaquaque casa per rectores suos absque ullius contradictione in suam faciat reuocare dominationem in ea ratione ut monasteriolum nostrum Flauiniacum uel strumenta quod ad ipsum locum in honore Sancti Preiecti fecimus in omnibus studeant conseruare et si ipsa instrumenta inrumpere aut ipsum coenobiolum inquietare presumpserint aut res eius minuare uoluerint nec hoc ualeant uindicare sed res nostras quas ad supramemoratas basilicas Sancti Andochii et Sancti Ferreoli uel Sancte Regine delegauimus amittant et per protectionem regiam casa Sancti Preiecti Flauiniacensis cum omni integritate ipsas recipiat perpetualiter ad possidendum Quod si pontifex uel aliquis quislibet dum aduiuimus de ipsis abbadiis uel de rebus earum nos expoliare uoluerit aut aliquid minuare presumpserit aut ego ipsas abbadias uiuens dimisero nos res nostras quas ibidem delegauimus licentiam habeamus ad nostrum dominium reuocare et quicquid exinde facere uoluerimus liberam in omnibus habeamus potestatem Preterea quoque donamus donatumque in perpetuo esse uolumus ad iam dictum monasterium Sancti Preiecti Flauiniacensis quod in agro Burnacinse opere nostro edifficauimus in pago Alsinse ipsum Bornadum cum ipso castro Flauiniaco cum omnibus adiacentiis uel appendiciis suis ad integrum et locella seu colonetas in Cadonato Darciaco Ceresio Aguniaco Gesciaco Luueriaco Luuiniaco Pruiniaco Auderato Montecellis et in pago Ternodrinse Blaciaco et Marcomania in pago Aualinse et Neuerninse siue Ammonias curtem qui uocatur Corbiniacus et Antonum cum omnibus adiacentiis uel appendiciis earum in integrum et colonicas in Liscomo Dumsatio Viriaro Valentingos Vallecrouaria Iuliaco Pagatiaco Cassaniola Vuldonaco Careaco Cappas Degantiaco Casseaco Rioscella Palatiolo Gouilis Sipiciaco et Sapiliaco seu et ilia colonica in Ariaco que fuit Anseberto cum ipso homine qui super commanet nomine Sigberto et uxore sua Ledanostra uel infantes eorum in integritate quicquid ad ipsam colonicam aspicere uidetur cum omne supraposito et ilium clausum in ipso Ariaco quomodo ille riuus de uinea Aldoberti descendit ad pratum totum ilium clausum quem nos plantare iussimus cum exso et regresso in integrum in pago Barrinse Falciolo et Viledo et in pago Pauliacinse Balma et Corniciaco et in pago Athoariorum Hicio et Blandoniaco et colonica in pago Amauorum Fraxino et areas in Salinis Grausone et Vigris similiter et areas in Agustidunum ciuitate Ista omnia que superius nominauimus cum omnibus appendiciis uel adiacentiis earum quantumcumque ibidem tenere et possidere uidemur per quemlibet adtractum ad nos peruenit aut legibus peruenire debet totum et ad integrum cum omne supraposito a die presente in honore Iesu Christi Domini nostri et Sancti Preiecti martiris Magoaldo abbati monachisque suis tradidimus ad possidendum cum domibus edifficiis mancipiis accolabus libertis tam ibidem oriundis quam aliunde translatis uel ibidem commanentibus uineis siluis campis terris cultis et incultis pratis pascuis aquis aquarumue decursibus omne genus pecudum tam maiore quam minore mobilibus et immobilibus omnem rem inexquisitam et quicquid dici aut nominari potest totum et ad integrum ad iam dictum monasterium Sancti Preiecti Flauiniacum uel rectores eius proficiat in augmentum Similiter et illas cessiones quas ad libertos nostros Grisberto et Grinberto clericos ad eorum ingenuitates confirmandas Daolonecas in Bornato et in Ceresio fecimus quando eos pro anime nostre remedio ingenuos dimisimus lit dum aduiuunt hoc teneant et post ipsorum discessum cum omne supraposito ad iam dictam casam Sancti Preiecti ubi eorum patrocinia et deffensionem constituimus reuertere faciant Volumus etiam ut ingenuos eos fecimus aut in antea fecerimus quanticumque in ipsa loca manent que ad Sanctum Andochium et Sanctam Reginam et Sanctum Ferreolum uel ad Sanctum Preiectum delegauimus inspectas eorum libertates super ipsas terre pro ingenuis commaneant et aliubi commanendi nullam habeant potestatem sed ad ipsa loca sancta debeant sperare et nullus de ipsis lidemonium nostris heredibus nullatenus reddant et de hoc quod eis per cartas dedimus ad aliquos aliubi uendere nec alienare habeant licentiam Preter ista omnia reseruamus in faucidia heredibus nostris Pagaciaco in pago Neuerninse curtem quam dicunt Montem porcionis nostras in pago Aualinse hoc est in Combremo Chrispianaco Colen similiter et in pago Athoariorum Vedisuineas Voguntias Luco Sagoneco in pago Portinse Soluillare Monricouilla Ebronuillare Segalarias in ea ratione ut facta mea in omnibus studeant conseruare atque defendere Quod si hoc facere neglexerint quicquid eis deputauimus perdant et de omni corpore facultatis mee reddantur extranei Et si aliquid comparauero uel adtraxero uel pro quolibet ingenuo ad nos peruenit aut in antea peruenerit quod in isto testamento supra non commemorauimus post nostrum discessum casa Sancti Preiecti per rectores suos recipiat perpetualiter ad possidendum Per presentem itaque testamentum basilicam Sancti Preiecti quam meo opere Flauiniaco construxi heredem meam instituo eique presentem codicellum comitto per quem ita constituo ut nullus episcopus ullius ciuitatis aut archidiaconus uel quilibet ex clero aut actores ecclesie ullomodo de predicto monasterio Sancti Preiecti nullum presumant exercere dominatum non ad mansionaticos aut repastus exigendo non ad ministeria describendo non ad abbatem mittendo nisi cum necesse fuerit chrysma petere tabulas aut altaria consecrare sacros ordines benedicere sicut Losodienses aut Lirinenses uel Agaunenses monachi a quemcumque de sanctis episcopis sibi elegerint qui hoc agere debeat licentia sit eis expetere et illi hoc benedicere Si autem karitate exigente pontifex quilibet ab abbate uel monachis ibi fuerit inuitatus simpliciter que ei a fratribus offeruntur accipiat nulla exenia uel munuscula amplius querat Quod si fecerit a glorioso domno quem tunc Deus regnum Burgundie gubernare permiserit hoc protinus emendetur Cum uero abbas ipsius loci acceperit transitum quemcumque de semetipsis monachi ibidem habitantes elegerint secundum Deum aut si communi consilio aliunde sibi meliorem eligere uoluerint hoc in eorum maneat potestate Quod uero Deus auertat ne ibidem sanctus ordo tepescat potestas maneat monachis ibidem habitantibus ad unum de sanctis monasteriis expedire et per eorum salubre consilium eorum regulam emendare Te igitur domna et sancta mater mea ecclesia Sancti Preiecti heredem instituo quicquid unicuique deputaui fidei tue committo Te quoque heredem meam in Deum et regis potestatem commendo ut contra omnes inquietudines sua te post Deum fortitudo deffendat quia hoc quod tibi deputaui mallo te habere quam me te magis quam ceteros heredes ac proheredes meos Precor igitur domnum gloriosum regem tam tempore moderno regnante quam futuro succedente et per Dei tremendum iudicium adiurare presumo ut presentem codicellum uel iam dictum coenobiolum meum sua fortitudine iubeat defensare atque solidum in omnibus custodire ut nullatenus ab infestatione malorum hominum possit inrumpi sed delectet monachis ibidem conuersantibus uel sacerdotibus per loca sancta que presens codicellus noster commemorat habitantibus pro me et uita regis et filiorum eius Dominum suplicare Si quis uero quod futurum esse non credo si aliquis heredum ac proheredum meorum uel quislibet opposita persona presens hoc testamentum meum infrangere conauerit uel temptare presumpserit in primis usque dum ad ueram emendationem proinde corrigatur Deum et sanctos suos habeat contrarios et a liminibus ecclesiarum efficiatur extraneus et insuper inferat ei cui pulsauerit una cum socio fisco auri libras triginta argento pondua quingenta coactus exsoluat et nichilominus presens pagina firma permaneat stipulatione subnixa quam manu mea propria subter firmaui et bonorum hominum signis uel alligationibus roborandam decreui Et quod superius memorari debueramus tam aurum quam argentum uel reliquas fabricaturas seu ministeria ecclesie uel strumenta cartarum libros uel uestimenta ecclesie uel omne presidium quod michi legibus uiuens possidere uideor et michi redebetur inspecto illo strumento quod antea ad Sanctum Preiectum uel ad abbatem Magoaldum et monachos eius fecimus post nostrum discessum ad ipsum monasterium Sancti Preiecti Flauiniacum reuertantur et ipse abbas Magoaldus cum monachis suis pro anime nostre salute ea recipiat et perpetualiter eis proficiat in augmentum ut quicquid exinde facere uoluerint liberam in omnibus habeant potestatem faciendi Theodericus Vuideradus abba Gerefredus defensor Amalsindus Haldofredus Actum Sinemuro castro die kalendarum Febroariorum xv et scriptum per manum Haldofredi notarii suadente et deprecante eodem uenerabili abbate Vuiderado immo sigillante per inlustri uiro Amalsindone sigillo regio anno Verbi incarnati DCCVI domni uero Theoderici regis primo adstante nobili et firmante uulgari populo una cum deffensore Gerefredo clarissimo uiro
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter