utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05930057

Charter Number: 05930057
Cartulary Title: The Cartulary of Flavigny, 717-1113
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Will
Date: 0717
Date Type: Internal, Regnal, Calendar, A.D.

map View Map
Charter:
Regnante in perpetuum Domino nostro Iesu Christo anno primo regnante Theoderico rege sub die xv kalendarum Feburariarum Ego in Dei nomine Vuideradus abba filius uiri inlustri Corbonis quondam sana mente integroque consilio metuens casus humane fragilitatis testamentum meum condidi quem Aldofredo notario scribendo commisi ut quomodo dies legitimus post transitum meum aduenerit recognetis sigillis inciso lino ut legis decreuit auctoritas per inluster uir Amanlsindo quem in hac pagine testamenti nostri legatario institui gestis reipublici municipalibus titulis eius prosecutione ab ipsis moniatur et in carta basilice Sancti Preiecti quem ego edificaui conseruandum decreui ut quicquid unicuique de rebus meis propriis habere decreui singulariter in hoc testamentum meum inserere curaui In reliquo uero qualiscumque a quecumque epistolas aut testamenti uel conscriptionis de nomine meum manu mea firmitas ostensas fuerint ante hoc testamentum prenotatas quas hic non commemorauero excepto de ingenuitatis quas pro anime nostre remedium fecimus aut adhuc facere uolemus uacuas permaneant Et quod unicuique per hanc testamentum dedero dareque iussero id ut fiat detur prestetur impliatur te omnipotens testem committo Quapropter dum non habetur incognitum qualiter dispensante Deo ad habendum Ioca sanctorum Sancti Andochii Sedelocinse et Sancte Regine Alsinse et Sancti Ferreoli ubi ipsi preciosi in corpore requiescunt in mea cura suscepi Insuper etiam et in loco nuncupante Flauiniaco in agro Burnacense in pago Alsinse monasterium in re mea propria meo opere construxi atque Magoaldo abbate cum monachis suis delegaui regulariter in perpetuo ad possidendum Dono igitur ad basilica supramemorata Sancti Andochii martiris portiones meas atque loca denominata Id sunt in pago Alsinse et in pago Pauliaciensie Meseriaco Ceresiaco Vallinse in pago Auallinse Pasariniaco in pago Conmauorum Stolingas et Macerias in pago Portinse Eriffonuilla et Dagomundo curte in pago Neuerninse Senseriaco et Ariaco preter illas uineas quomodo ille riuulas currit qui de uineas Aldeberto ad pratum uadit totum ilium clausum quem nos iussimus plantare ad integrum cum exofaro et regresso una cum manso et coloneta ilia que fuit Anseberto et modo illam tenet Sicbertum et ipso Sicberto cum uxore sua Letanostra uel infantes eorum qui ipsam uineam debeant procurare quas ad Sancto Preiecto dedimus In relico uero hec omnia suprascripta sicut a me tam de alode parentum quam per quolibet adtracto tentum dominatum atque possessum est omnia ex omnibus cum domibus edifficiis terris campis cultis et incultis mancipiis accolabus libertis uineis siluis pratis pascuis aquis aquarumue decursibus omne genus pecudum maiore atque minore mobilibus et immobilibus omnem rem exquisitam quicquid in ipsa loco superius nominata habere uideor totum et ad integrum ad Sancto Andochio basilica proficiat in augmentum Similiter donamus ad basilicam Domne Regine ubi ipsa pretiosa requiescit in corpore in pago Ternodrinse Vidibelo et Cecunias Ancianeo Rabarias in pago Latinsinse Villa Mauriane Altaripa Baniolo in pago Duesmense Stafiaco Colubario Vulloneco in pago Ammauicorum Cariniaco et Casellas in pago Portinse Auiciaco et Puscione in pago Atoriorum Pusession Et omnia superius comprehensa sicut et ilia alia loca ad Sanctum Andochium dedimus ita et ista ad Sancte Regine potestatem cum omnis integritatis earum delegauimus humiliter Donamus et ad bassilicam Sancti Ferreoli ubi ipse domnorum requiescit in corpore et nos eam in regimine habitent in pago Pauliacinse Aciaco cum omni integritate uel appendiciis suis ad integrum sicut ilia alia loca ad Sancto Andochio et ad Sanctam Reginam ita et ad basilicam Sancti Ferreoli dedimus in ea uera ratione ut dum nos aduiuimus supramemoratas abbadias Sancti Andochii et Sancti Ferreoli uel Sancte Regine cum omnis res sibi debitas uel ad se pertinentes in integritate seu etiam dicta loca nostra que nos ad ipsas delegauimus tenere et possidere quieto ordine faciamus Post nostrum quoque decessum supramemoratas ecclesias Dei et suprastas res unaquaque casa per rectores suos absque ullius contradictione in suam faciat reuocare dominationem in ea ratione ut monasteriolo nostro Flauiniaco uel strumenta quod ad ipso loco in honore Sancti Preiecti fecimus in omnibus debeant conseruare et si ipsa strumenta inrumpere aut ipsum coenobiolum inquietari presumpserint aut res eius minuare uoluerint nec hoc ualeant uindicare sed res nostras quod ad supramemoratas basilicas Sancti Andochii et Sancti Ferreoli uel Sancte Regine delegauimus amittant et per protectionem regiam casa Sancti Preiecti Flauiniacensis cum omni integritate ipsas recipiat perpetualiter ad possidendum Quod si pontifex uel aliquis quislibet et dum aduiuimus de ipsas abbadias uel de res earum nos expoliare uoluerit aut aliquid minuare presumpserit aut ego ipsas abbadias uiuens dimisero nos res nostras quod ibidem delegauimus licentiam habeamur nos ad nostro dominio reuocare et quicquid exinde facere uoluerimus liberam in omnibus habeamus potestatem Preterea quoque donamus donatumque in perpetuo esse uolemus ad iam dicto monasterio Sancti Preiecti Flauiniaco constructo quem in agro Burnacinse opere nostro edificauimus in pago Alsinse ipso Burnato cum ipso castro Flauiniaco cum omnis adiacenciis uel appendiciis suis ad integrum et locella seu colonetas in Cadonato Darciaco Ceresio Aguniaco Gesciaco Luueriaco Luuiniaco Bruiniaco Auderato Montecellis et in pago Ternodrinse Blaciaco et Marcomania in pago Auallinse et Neuerninse siue Ammonias curtes qui uocatur Corbiniacus et Antonum cum omnis adiacenciis uel appendiciis earum in integrum et colonetas in Liscomo Dumsacio Viriaro Valentingos Vallecroaria Iuliaco Bagatiaco Cassaniola Vuldonaco Cansaco Cappas Deganciaco Casseaco Boscella Palaciolo Gouilis Sipiaco et Sapiliaco seu et ilia colonica in Areaco que fuit Anseberto cum ipso homine qui super comanet nomen Sigberto et uxore sua Ledanostra uel infantes eorum in integritate quicquid ad ipsa colonica aspicere uidetur cum omne superpositum et illo clauso in ipso Ariaco quomodo ille riuus de uinea Aldoberto descendit ad pratum totum ilium clausum quem nos plantare iussimus cum exso et regresso in integrum et in pago Barrense Falciolo et Vlmedo et in pago Pauliacinse Balma et Comiciaco et in pago Atoariorum Hicio et Blandoniaco et coloneta in pago Amaorum Fraxino et aream in Salinis Grausone et Vigris similiter et areas in Agustidunum ciuitate Ista omnia que superius nominauimus cum omnibus appendiciis uel adiacenciis earum quantumcumque ibidem tenere uel possidere uidemur per quolibet adtracto ad nos peruenit aut legibus peruenire debet totum et ad integrum cum omne suprapositum a die presente in honore Sancti Preiecti uel ad abbate Magoaldo cum monachis suis tradidimus ad possidendum cum domibus edificiis mancipiis accolabiis libertis tam ibidem oriundis quam aliunde translatis uel ibidem commanentibus uineis siluis campis terris cultis et incultis pratis pascuis aquis aquarumue decursibus omne genus pecodum tam maiore quam minore mobilibus et immobilibus omnem rem inexquisitam et quicquid dici aut nominari potest totum et ad integrum ad iam dicto monasterio Sancti Preiecti Flauiniaco uel rectores suos proficiat in augmentum et illas cessiones quem ad Iibertos nostros Chisberto et Grinberto clericos ad eorum ingenuitates confirmandas dua colentas in Bornato et in Ceresio fecemus quando ipsos pro anime nostre remedium ingenuos dimisimus ut dum aduiuunt hoc teneant et post eorum discesso cum omne supraposito ad iam dicta casam Sancti Preiecti ubi eorum patrocinia et defensionem constituimus reuertere faciant Volemus etiam ut ingenuos eos fecimus aut in antea fecerimus quanticumque in ipsa loca manant que ad Sancto Andochio et Sancta Regina et Sancto Ferreolo uel ad Sancto Preiecto delegauimus inspectas eorum libertates super ipsas terras pro ingenuis commaneant et aliubi commanendi nullam habeant potestatem sed ad ipsa loca sancta debeant sperare et nullum de ipsis lidemonium ad nostris heredibus nullatenus reddant et de hoc quod ad aliquibus eis per cartas dedimus nullatenus aliubi uendere nec alienare habeant licentiam Preter ista omnia reseruamus in faucidia heredibus nostris Pagaciaco in pago Neuerninse curte quod dicunt Monte portionis nostras in pago Aualinse hoc est in Combremo Cropiesciaco Colen similiter et in pago Attariorum Vedisuineas Vogantias Luco Sagoneco in pago Portinse Soluillare Monricouilla Ebronuillare Segalarias in ea ratione ut facta mea in omnibus studeant conseruare atque deffendere quod si hoc facere neglexerint quicquid eis deputauimus perdans et de omni corpore facultatis mee penitus reddantur extranei Et si aliquid comparauero uel adtraxero uel qualibet ingenio ad nos peruenit aut in antea prouenerit quod in isto testamento supra non commemorauimus post nostrum decessum casa Sancti Preiecti per rectores suos recipiat perpetualiter ad possidendum Per presente itaque testamentum basilicam Sancti Preiecti quem meo opere Flauiniaco construxi heredem meam instituo eique presentem codicellum commendo per quem ita constituo ut nullus episcopus ullius ciuitatis aut archidiaconus uel quilibet ex clero aut actores ecclesie aliquid de predicto monasterio Sancti Preiecti nullum presumant exercere dominatum nec ad mansionaticos aut repastus exigendo non ad ministeria describendo nec ad abbatem dimittendo nisi cum necesse fuerit chrisma petere tabulas aut altaria consecrare sacros ordines benedicere sicut Lossodienses aut Lirinenses uel Agaunenses monachi a quemcumque de sanctis episcopis sibi elegerint qui hoc agere debeant licentia sit eis expetere et illi hoc benedicere uel consecrare Siue pro karitate exigente pontifex quilibet ab abbatem uel monachis ibi fuerit inuitatus simpliciter que ei a fratribus offeruntur accipiat nulla exenia uel munuscula amplius querat Quod si fecerit a glorioso domno quem tunc Deus regnum Burgundie gubernare permiserit hoc protinus emendetur Cum uero abbas ipsius loci acceperit transitum quemcumque de semetipsis monachi ibidem habitantes elegerint secundum Deum aut si communi consilio aliunde sibi meliorem eligere uoluerint hoc in eorum maneat potestate Et uero Deus auertat ne ibidem sanctus ordo tepescat potestas maneat monachis ibidem habitantibus ad unum de sanctis monasteriis expedire et per eorum salubre concilium eorum regulam emendare Te igitur domna et mater mea ecclesia Sancti Preiecti heredem instituo quicquid unicuique deputaui fidei tue committo Te quoque heredem meam in Deum et regis potestatem commendo ut contra omnes iniqui inquietudines sua te post Deum fortitudo deffendat quia hoc quod tibi deputaui mallo te habere quam me te magis quam ceteris heredibus ac proheredibus meis Peto igitur domno glorioso rege tam tempore moderno regnante quam futuro succedente et per Dei tremendum iudicium adiurare presumo ut presentem codicellum uel iam dicto coenobilio meo sua fortitudo iubeat defensare atque solidum in omnibus custodire ut nullatenus ab infestatione malorum hominum possit irrumpi sed delectet monachis ibidem conuersantibus uel sacerdotibus qui per loca sancta quos presens codicellus noster commemorat habitantis pro me et uita regis et filiorum eius Domnum supplicare Si quis uero quod futurum esse non credo si aliquis heredum ac proheredum meorum uel quislibet opposita persona presentem testamentum meum infrangere conauerit uel temptare presumpserit in primis usque dum ad ueram emendationem proinde corrigatur Deum et sanctos suos habeat contrarios et a liminibus ecclesiarum efficiatur extraneus et insuper inferat ei cui pulsauerit unam cum socio fisco in auro triginta libras argente pondua quingenta coactus exsoluat et nichilominus presens pagina firma permaneat stipulatione subnixa quam manu mea propria subter firmaui et bonorum hominum signis uel allegationibus roborrandum decreui Et quod superius memorare debueramus tam auro quam argento uel reliquis fabricaturis tam et ministeria ecclesie uel omne presidium quod mihi legibus uiuens possidere uideor et michi redebetur in dicto illo strumento quid antea ad Sancto Preiecto uel ad abbatem Magoaldo et monachis suis fecimus post nostrum discessum ad ipso monasterio Sancti Preiecti Flauiniaco uel ad abbate Magoaldus cum monachis suis pro anime nostre salute ipsi hoc recipiant et perpetualiter eis proficiat in augmentum uel quicquid exinde facere uoluerant liberam in omnibus habeant potestatem faciendi Actum Flauiniaco castro publice In Dei nomine Vuideradus abba hunc testamentum a me facto relegi et subscripsi Ego Aldofredus rogatus hunc testamentum scripsi et subscripsi atque notaui anno incarnationis Domini [] regnante autem domno nostro Theuderico rege secundo anno die nono kalendarum Febroariarum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter