utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05940001

Charter Number: 05940001
Cartulary Title: The Cartulary of Montier-en-Der, 666-1129
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Privilege
Date: 0675
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Priuilegium a Childerico rege Sancto Berchario datum abbati de monasterio Putiolos Celsitudo regalis clementie religiosorum uirorum petitionibus semper debet annuere maxime gerentibus studium cure ecclesiastica quatinus diuinum cultum exibentibus benigno affectu subueniat et opem sue defensionis impendat ut eorum oratio apud Domini clementiam nobis succurrat et pro pace et stabilitate regni nostri iugiter interueniat Quapropter ad notitiam cunctorum peruenire iubemus quoniam adiit serenitatem nostram uenerandus ac religiosus abbas Bercharius supplicans ut concederemus ei quendam locum in foreste Deruo et in fine Vuasciacinse in quo sibi liceret construere monasterium et ut daremus sumptus ac predia per que ea que competerent monasterio uel locis cellarum compleret et monachorum congregationem ibidem aptaret Placuit igitur eminentie nostre summi uiri supplicatio et que postulauerat concessimus illi Qui monasterium construens supra fluuium Vigore in honore beati Petri et Pauli uel ceterorum sanctorum petiit altitudinem nostram ut pro rei totius firmitate integram emunitatem circa ipsum monasterium contraderemus Nos igitur celesti beneficio promoti consensu episcoporum et optimatum nostrorum precibus tanti uiri aurem accommodantes iubemus ut de omni facultate ipsius monasterii tam quod ego ipse ibidem delegaui quam etiam quod a reliquis Christianis hominibus noscitur esse condonatum quodque ad presens in quibuslibet locis territoriis et ex eius hereditate uel studio tam ultra Ligerim in Herla scilicet et Saturiaco uel Domnofronte cum appenditiis suis et Diseio cum appendiciis suis quam etiam citra Ligerim possidere uidentur seu quod ibidem adhuc inantea in Dei nomine a Christianis hominibus iuste et rationabiliter fuerit additum uel condonatum pro quiete ipsius regni nostri integram emunitatem pro reuerentia ipsius sancti loci concedimus ut nullus iudex publicus quolibet modo iudiciaria accinctus potestate in curtes ipsius monasterii ubicunque ad presens eorum maneat possessio uel dominatio aut quod inantea ut diximus fuerit additum uel condonatum nec ad causas audiendum nec fideiussores tollendum nec freda exigendum nec mansiones faciendum nec rotaticum infra urbes uel in mercatis extorquendum nec ullas paratas aut quaslibet redibutiones exactare presumatur sed in omni facultate ipsius monasterii ut prefatum est in omnibus locis et territoriis ubi aliquid possidere uidentur absque interdictu iudicum remotis et resecatis omnibus petitionibus de partibus fisci usque super ripam fluuioli Magnentis progrediente in directum termino ad locum qui Vallis Profunda nuncupatur sub emunitatis nomine inconcusse tam nostris quam futuris temporibus ualeant dominari uel possidere quo fiat ut et nos pro prestito beneficio ad mercedem pertineat et ipsos seruos Dei in ipso monasterio consistentes melius delectet pro stabilitate regni nostri adtentius Domini misericordiam deprecari Et ut hec emunitas firmior habeatur et per tempora conseruetur manus nostre ac fidelium nostrorum tam episcoporum quam optimatum subscriptionibus subter eam decreuimus corroborari
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter